[Noverint universi] Quod nos Jacobus, et cetera; viso instrumento quod Blaschus de Alagone quondam fecit Bernardo de Monsone, patri quondam tui Monsoni, in quo instrumento continebatur quod dictus Blaschus de Alagone dabat predicto Bernardo de Monsone, quondam, patri tuo, et suis in perpetuum quamdam turrem, cum sua hereditate et cum omnibus terminis et pertinenciis suis, et cum molendinis et molinaribus, et cum furnis et aliis ad ipsam turrem pertinentibus in termino de Morella, que dicitur turris de la Çoma de la Mata Enneci Sancii.
Et viso similiter instrumento concessionis et institucionis quam tibi Monsono filio quondam dicti Bernardi de Monsone et tuis in perpetuum feceramus, de tota illa hereditate ab integro quam dictus Blaschus de Alagone assignaverat patri tuo in termino de Morella, sicut eam dictus pater tuus et tu similiter tenebatis et possidebatis, tempore quo exivisti de Morella pro mandato et fide nostra quando guerra incepit esse inter nos et dictum Blaschum.
Intellecta etiam causa que erat super facto dicte turris et dictarum hereditatum suarum, inter te ex una parte et populatores ac homines dicti loci ex alia; habita super hoc deliberacione et prudencium consilio, damus, concedimus, et confirmamus per nos et nostros tibi dicto Monsono, filio quondam predicti Bernardi de Monsone, et tuis in perpetuum, turrem predictam et totam hereditatem quam nunc ibi tenes et possides, ut dictam turrem cum ipsa hereditate habeatis tu et tui in perpetuum per hereditatem propriam, francham, et liberam, et serviatis inde nobis et nostris quando alii homines et populatores dicte aldee de La Mata nobis servient racione possessionum et hereditatum suarum.
Et damus similiter ac stabilimus tibi tuis in perpetuum omnia molendina omnium terminorum predicte turris de La Mata, et furnum qui est in aldea predicta. Ita quod pro predictis omnibus molendinis, detis tu et tui nobis et nostris in perpetuum duodecim caficia tritici annuatim censualia, in festo sancti Michaelis septembris; et pro dicto furno detis tu et tui nobis et nostris perpetuo viginti solidos regalium Valencie annuatim censuales in dicto festo.
Concedentes tibi et tuis in perpetuum quod in dicta aldea nunquam sit alius furnus, nisi tantum predictus, quem tibi et tuis ut dictum est damus et stabilimus.
Et sic habeatis tu et tui in perpetuum predictam turrem in hereditate quam nunc ibi tenes et habes francham et liberam, ut dictum est; et habeatis similiter tu et tui in perpetuum predicta omnia molendina et furnum predictum, cum introitibus, exitibus, affrontacionibus, et suis pertinenciis universis a celo in abissum, et cum aquis et aquarum ductibus et resclosis, et cum omnibus melioramentis ibi factis et faciendis, ad dandum, vendendum, impignorandum et alienandum, et ad omnes tuas tuorumque voluntates cui et quibus volueritis libere perpetuo faciendas, exceptis militibus et sanctis et personis religiosis, salvis tamen nobis et nostris in perpetuum in dicto furno et molendinis dicto censu et dominio, fatica ac laudimio.
Recognoscimus etiam quod pro hac donacione, concessione et stabilimento que tibi facimus de predictis, restituisti nobis, et nos recuperavimus a te, instrumenta predicta que a dicto Blascho et a nobis ut dictum est habebas et tenebas, et ideo promittimus per nos et nostros quod faciemus et permittemus te et tuos in perpetuum supra dicta omnia, que tibi damus, concedimus, et stabilimus, habere et pacifice possidere contra omnes personas.
Datum Ville Rubee, XIIIº kalendas octobris anno Domini Mº CCº Lº nono.