Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani.
Dilecto suo P. Ferrandi de Pina, alcaydo Morelle. Salutem et dilectionem.
Miramur quia sicut vobis mandavimus dum eramus nuper in Morella, non desistitis a peticione quam facitis abbati et monasterio de Beniffaçano, ratione carnatici sive herbatici in iurium suorum, que recipere consueverunt de furnis pegunte terminorum suorum.
Quare mandamus vobis firmiter, quatenus super premissis non faciatis eisdem, nec fieri permitatis impedimentum aliquod vel contrarium, set permitatis ipsos inde uti prout debent, et prout in privilegio donationis a nobis eis facte de suis terminis melius continetur, et hoc aliquatenus non mutetis, ne iterum super hoc ab eisdem querimoniam de cetero audiamus; quoniam primo habuerunt donationem a nobis de predictis, quam patri vestro vendiderimus vel obligaverimus redditus et exitus castri de Morella.
Mandamus etiam vobis quod pignora que eis fecistis rationibus predictus restituatis eisdem, visis presentibus, et hoc nullatenus differatis.
Datum apud Turolium Vº nonas octobris anno Domini Mº CCº Lº nono.