Per nos et nostros laudamus, concedimus, et confirmamus tibi, Petro Sancii de Aliaga et tuis in perpetuum, vendicionem quam manumissores testamenti Bernardi de Figerola tibi fecerunt, de quodam casale molendinorum sibi dederamus ad censum VI caficiorum frumenti, pulchri et boni ad mensuram Morelle, nobis solvendum quolibet anno in festo sancte Marie augusti.
Promittentes et cetera.
Hanc autem laudacionem, concessionem et confirmacionem tibi facimus sub hac forma: quod sicut inde nobis quolibet anno in dicto festo sancte Marie augusti sex caficia frumenti dare tenebaris, ut in carta vendicionis a dictis manumissoribus inde tibi facta continetur, donec vobis inde septem caficia frumenti eodem festo.
Datum apud Alcalanum de Exivert IIº kalendas novembris anno Domini Mº CCº LXº.