Per nos et nostros damus et concedimus licenciam et plenum posse vobis, toti concilio Morelle, quod permutetis et permutare possitis almudinum et pensum Morelle, quod nunc est in platea qui est ante domos Mathei Cortina, que sunt Bernardus de Vinatea; quam plateam nos dedimus Flamencho de Hospitali, de Dertusa, et suis imperpetuum, cum carta nostra, ad hedificandum ibi domos ut in carta quam inde a nobis habet continetur; medio platee mercati Morelle que est ante illa quinquaginta operatoria nostra, in illo scilicet loco ipsius platee in quo alcaydo et baiulo nostro Morelle melius fore videbitur faciendum, ad utilitatem nostram.
Datum apud Castilionem de Burriana, IIIIº nonas novembris anno Domini Mº CCº sexagesimo.