Per nos et nostros damus et stabilimus vobis, concilio hominum de Portel, aldea Morelle, presentibus et futuris in perpetuum, furnum illum qui est in dicta aldea de Portel; ita videlicet quod pro dicto furno donetis nobis et nostris quolibet anno in festo Natalis Domini, LXXX solidos regalium Valencie censuales.
Et sic habeatis, teneatis et possideatis dictum furnum cum omnibus suis terminis et pertinenciis universis a celo in abissum, ad dandum, vendendum, impignorandum, et alienandum, et ad omnes vestras et vestrorum voluntates, cui et quibus volueritis, libere et perpetuo faciendas, exceptis militibus, clericis, et personis religiosis; salvis tamen nobis et nostris iure, censu, fatica et laudimio in dicto furno.
Laudamus etiam, concedimus et confirmamus vobis et vestris in perpetuum, omnes donaciones et concessiones que facte sunt vobis de terminis vestris de Portel, et de domibus, hereditatibus, et possessionibus vestris, factas per divisores quos ibi posuit et constituit Johannes Petri quondam alcaidus de Morella. Ita quod omnes dictos terminos et dictas domos, hereditates, et possessiones omnibus, cum suis terminis et pertinenciis habeatis in perpetuum, teneatis, et possideatis pacifice et quiete, prout melius nunc eas tenetis et possidetis.
Datum apud Archos, IIº kalendas octobris anno Domini Mº CCº Lº nono.