Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros concedimus et confirmamus vobis, universis hominibus habitatoribus de Castelfort, aldea Morelle, et successoribus vestris in perpetuum, illum furnum quem nunc habetis in dicta aldea vestra, prout ipsum tenetis et possidetis.
Promittentes vobis et vestris successoribus quod de cetero in dicta aldea non faciemus nec fieri permittemus aliquem alium furnum sine voluntate vestra.
Vos tamen et vestri dabitis nobis et nostris annuatim in perpetuum, per censum ipsius furni, triginta solidos regalium in festo Omnium Sanctorum.
Et sic habeatis et teneatis et possideatis dictum furnum, cum introitibus, exitibus, affrontacionibus, et suis pertinenciis ac iuribus universis, prout melius dici vel intelligi potest ad vestrum vestrorumque salvamentum, salvo tamen nobis in perpetuum dicto censu, dominio, et fatica.
Datum apud Castilionem de Burriana, quarto nonas novembris anno Domini millesimo CCº sexagesimo.