Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1264, abril 6. Egea
Jaume I estableix l'escorxador vell de Morella
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria reial. Registre 13, f. 160r. Original
Transcripció efectuada en 1999 a partir del manuscrit de referència

Per nos et nostros damus et concedimus ad censum vobis, Sancio de Gualit et Eximino de Gualit, fratri vestro, habitantibus in Morella ac vestris im perpetuum, carniceriam vetulam ville de Morella, quam infans Portugalie antecessoribus vestris ibidem dedit.
Ita quod vos habeatis et teneatis predictam carniceriam imperpetuum, et pro qualibet bestia que ibi interficierit habeatis et percipiatis id quod inde dari est hactenus consuetum.
Mandantes firmiter universis carnifici in Morelle quod non faciant nec interficiant aliquas carnes nisi in predicta carniceria vetula quam vobis damus, et pro qualibet bestia que ibi interficiunt, videlicet bove, vacca, porco, ariete, yrco, capra et ove, edulis atque agnis, donent vobis id quod inde dare consueverunt, sine aliquo contradicto.
Vos autem et vestri teneamini dare et detis nobis et successoribus nostri quolibet anno, primo scilicet die mensis januarii pro censu et tributo dicte carnicerie, octo morabatinos bonos in auro curribilis alfonsinos dum carniceriam tenueritis antedictam.
Et sic habeatis, teneatis et possideatis de cetero predictam carniceriam vos vestri imperpetuum pacifice et quiete, sine contradictione persones alicuius, ad vendendum, dandum et impignorandum ac alienandum, et ad omnes vestras et vestrorum voluntates inde penitus faciendas; exceptis militibus, sanctis, clericis et personis religiosis.
Salvis tamen nobis et successoribus pleno iure nostro et laudimio ac fatiga.
Quicumque autem contra predicta in aliquo venire, iram et indignacione et penam decem morabatinorum se noverit incursurum.
Mandantes nichilominus nostro Morelle presenti videlicet et futuris, quod predictam observent et observari faciant et contra non veniant aliqua racione.
Datum Exee VIIIº idus aprilis anno Domini Mº CCº LXº quarto.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000847

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I