Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros enfranchimus et franchum facimus et inmunem te Petrum Ferrarii de Vico, habitatore Barchinone, cum omnibus bonis tuis mobilibus et inmobilibus, habitis et habendis, ab omni exercitu et cavalcata et eorum redempcionibus, et ab omni peyta, questia et qualibet alia exaccione regali, dum operis ecclesie fratrum minorum Barchinone et officianorum domus et monasterii eorundem fueris procurator.
Mandantes vicariis, baiulis et nostris aliis subditis universis, presentibus et futuris, quatenus non compellant te vel aliqua bona tua ad dandum aliquid vel faciendum predictis vel aliquo predictorum a quibus te enfranchimus nec compellit aliquatenus permittant, dum tu procurator de predictis fueris ut superius continetur.
Datum Barchinone nonas octobris anno Domini millesimo CCº LXXº quinto.
Signum + Jacobi, Dei gracia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt Guilabertus de Crudiliis, G. de Sancto Vincencio, Berengarius de Cardona, Geraldus de Cervia et Guillermus de Pulcrovisu.
Sig+num Bartholomei de Porta, qui mandato domini regis hec scribi fecit et clausit, loco, die, et anno prefixis.