Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum, Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; recognoscimus tibi Guillermi de Sono, quod Rogerius Bernardi condam comes Fuxi, et filius suus Rogerius Bernardi, fecerunt donationem Arbertus de Sono et Bernardus de Alione, cum cartis publicis divisis per alfabetum, de castro de Sono, et de Queragut, et de omnibis locis ad dicta castra pertinentibus, cum omnibus justiciie et confischamentis, et cum locis de Evol, et Estavar, et de Bayade, qui sunt de pertinentiis et de jurediccione dicti castri de Sono.
Nunc autem nos concedimus tibi Guillermo de Sono et tuis, et sunt plenius habes et habere debes omnes justicias in dictis locis.
Item damus et concedimus intervivos tibi Guillermo de Sono vel tuis, per nos et nostros, in dictis locis de Evol et Estavar et Bayande, omnes justicias magnas vel parvas, et omne merum imperium et in omnibus terminis suis, et quod tu et tui possitis hedifficare et ponere furchas in quolibet loco magis tibi placuerit in supradictis locis, de ligno non de petra, sicut in castro de Sono est fieri consuetum.
Set retinemus nobis et nostris omni tempore, quod tu vel tui si casus contingeret, non possis facere justiciam de aliquo homine qui sit de villa Perpiniani, et de castro Thoyrii et de Villafrancha et de Podio Cerdano, si aliquid fore factum facerent de quo deberent puniri in corpore in dictis dominacionibus superius contentis, set si illi erunt iudicati, quod perdant peccuniam pro dictis comissis quod tu et tui habeas illam condempnacionem que per tuum judicem esset iudicata de illis hominibus.
Et si aliquis homo dictorum locorum vel alterius loci erunt de corpore et avere iudicandi, quod tu et tui possitis pure illos sicut erunt de iure iudicandi.
Item, concedimus tibi Guillermo de Sono, quod habeas et habere debes faticam in dictis locis de Evoll et Estavar de Bayande I "del primer clam e del rereclam" VIII dies.
Et si aliquis officiale nostri frangeret vel rumperet vel indebite intraret possessionem predictorum vel alicuius eorum, volumus quod ab hac ora in antea illa possessio sit revocata et quod in futurum aliquis non sunt ausus per nos vel nostros infrangere vel corrumpere aliquid de predictis.
Item, laudamus et confirmamus illam pronunciacionem quam fecit Gaucerandus de Urgio inter Nunonem Sancii ex una parte, et Bernardo de Alerio ex altera, super parte podii de Livia, quod possis in tua parte operari et hedifficare cum omnibus illis condicionibus que in instrumento continetur, et nominantur.
Item, laudamus per alodium franchum tibi illam tuam partem dicti podii illam que est determinata versus villam d'Estavar cum omnibus conditionibus in instrumentis divisis per alfabetum, que sunt facta inter Nunonem Sancii, ex una parte, et Bernardo de Alerio, ex altera, super declaracione quam fecit Gaucerandus de Urgio ut arbiter.
Datum in Marturello IIIIº idus madii anno Domini Mº CCº LXXº Vº.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Petrus de Berga, Berengarius Arnaldi d'Anglerora, Bernardus de Podio Viridi.
Sig+num Bartholomei de Porta, qui mandato domini Regis hec scribi fecit et clausit, loco, die, et anno prefixis.