Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus licenciam et plenum posse vobis, dilecto nostro Sancio Martini de Oblitis et vestris, quod positis facere et construere castrum sive fortitudine in podio de Queraux vel in Haydn, vel alibi in termino de Bicorb, in quocumque loco volueritis.
Quodquidem castrum sive fortitudini habeatis vos et vestri franqum et liberum, ad dandum, vendendum, impignorandum, alienandum, et ad omnes vestras et vestrorumque voluntates cui et quibus volueritis inde franche et libere perpetuo faciendas; salvo tamen nobis et nostris ac retento, quod illud castrum sive fortitudinem vendere vel alienare non possitis, alicuy vel aliquibus de regnis vel dominacione regis Castelle, vel de aliquo alio regno vel dominacione, nissi tantum modo de regnis et dominacione nostra.
Mandantes tenentibus locum nostrum, baiulis, justiciis, juratis et aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, predictam concessionem nostram firmam habeant et observent, ut superius continetur, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua racione.
Datum Valencie XIIIº kalendas julii anno Domini millesimo CCº LXXº primo.
Sig+num Jacobi, Dey gracia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Eximinus de Urrea, Bernardus Guillermi de Entença, G. de Podio, Petrus Jordani de Penna, Petrus Vallimayna.
Sig+num Bartholomei de Pena, qui mandato domini Regis hec escripsit et clausit, loco, die, et anno prefixis.