Jacobus, Dei gratia rex rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani.
Fidelibus suis vicariis, baiulis, curiis, justiciis et universis aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, ad quos presentes pervenerint. Salutem et gratiam.
Noveritis quod nolumus quod persona alicuius pignoretur vel racione pignoris capiatur aut detineatur pro debito alieno in terra nostra, nisi tamen debitorum principalis aut fideiussor fuerit manifestus, quoniam cum vicinus pro vicino pignoratur sufficit quod res et non persone proinde pignorentur seu capiantur.
Quare mandamus vobis, firmiter et districte, quatenus visis presentibus, de cetero non pignoretis, capiatis, vel detineatis, nec pignorari vel capi aut detineri ab aliquo vel aliquibus permittatis personam alicuius homines vel mulieris, racione alicuius debiti, nisi debitos principalis aut fideiussor manifestus, ut superius continetur.
Set siquis pignorare habuerit, pignoret res prout debuerunt et non personas.
Et hoc aliquatenus non mutetis.
Quicumque autem contra predicta in aliquo venire temptaverit, iram et indignationem nostram et penam centum morabatinorum se noverit incursurum, dampno illato primitus et plenarie restituto.
Et si fuerit talis persona propter quam maiorem penam inde habere debeamus, illud nostro arbitrio et cognicione nichilominus retinemus.
Datum Valencie XIIº kalendas aprilis anno Domini Mº CCº LXº nono.