Pateat universis quod nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros recepimus et constituimus in nostra proteccione, custodia, comenda, et in nostro guidatico speciali vos, omnes probos homines et totam universitatem Monssone, et omnia bona vestra, mobilia et inmobilia, tanquam habita et habenda, in eundo, stando vel redeundo per omnia locca regnorum nostrorum et dominacionis nostre, per terram videlicet mare, stagnum, et qualibet aquam dulcem.
I[ta quod nullus] sit ausus [.... .... .... .... .... .... .... .... ....] gravare vel [pignorare] debitis [....] aliis contractibus factis vel faciendis, per fratres Templi, [....] aliis, nisi vos principales vel fideiussores fueritis manifesti, nec in hiis casibus [....] in vobis prius [.....] fuerit faci[endum ....]
Quicumque autem contra predicta venire atemptaverit, iram et indignationem [nostram et penam] D morabatinorum [....] remedio aliquo se noverit incursurum, dampno illato vobis p[lenarie] restituto.
[Mandantes .... univer]sis b[aiulis], vicariis, iusticiis [.... .... .... ....] supraiunctariis et universis aliis officialibus et subditis nostris presentibus [et futuris, sub] pena predicta, quod hoc guidaticum nostrum firmiter habeant et observent, et contra ipsum non veniant nec aliquem venire permitant aliqua racione.
Promitimus vobis insuper bona fide et sine fraude, quod custodiamus et deffendamus [vo]s et omnia bona vestra intus villam Monchoni et extra contra omnes personas, vobis dantibus [.... .... .... .... .... .... .... .... ....] debentur, secundum forum et consuetudinem Aragonum, quod faciatis de manu et posse illius cuius debueritis iusticie complementum, omnibus querelantibus de vobis, de omnibus querelis quas de vobis exposuerint.
Mandamus insuper filio nostro comiti Barchinone, heredi Cathalonie, qui post dies nostros dictus [.... .... .... .... .... ....] et singula sicut superius sunt expressa, firma habeat et observet et iuret ea observare, et non contraveniat nec [aliquem contravenire permittat] aliqua causa vel aliqua racione.
Ad hec nos probi homines et tota universitas Monsonis, recipientes gratiam predictam a vobis, domino Iacobo, Dei gratia rege Aragonum predicto, quod debetis nos et omnia bona nostra custodire contra omnes homines nobis facientibus querelantibus de nobis [iusticie] complementum.
[.... ....] et promittimus per nos et [successoribus nostris] vobis et successores vestris inperpetuum comitibus Barchinone, quilibet anno in festo sancti Michaelis C morabatinos alfonsinos, vel illi aut illis cui vel quibus vos mandavistis.
Hoc tamen intellecto quod dictos C morabatinos non possitis legare, vendere, inpignorare vel modo aliquo [.... .... .... .... .... .... .... .... .... .... .... ....] salvo insuper de omnibus et per omnia iure, dominio, ac fidelitate domus Templi.
Datum apud Tamarit, VI idus iulii anno Domini M CC L quinto.
Sig+num Iacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie et cetera.
Testes sunt: Vivianus de Spils, B. G. de Entença, Gombaldus de Benavent, Gaucerandis de Pinos, G. de Podio.
Signum + Iacobi de Monte Iudayco, qui mandato domini Regis pro domino fratre A., episcopo Valentino cancellario suo, hoc scripsit loco die et anno prefixis.