Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus per hereditatem propriam francam et liberam vobis, Dominico de Cavallo et Laure uxori vestre, et vestris, imperpetuum, quasdam domos in Aliazira quas tenetis, que affrontantur ex duabus partibus in carrariis publicis, et ex alia parte in domibus Eximini de Alvero, et tres jovatas et dimidiam terre in Benivaira, termino Aliezire, sicut assignate et terminate sunt vobis per divisores.
Que omnia habeatis cum introitibus, exitibus, affrontationibus et suis pertinenciis universis a celo in abissum, ad omnes voluntates vestras et vestrorum cuicumque volueritis faciendas, exceptis militibus et sanctis.
Et faciemus vobis illud quod faciemus civibus civitatis Valencie ad bonum intellectum.
Et ego igitur Dominicus del Cavallo, per me et dicta uxor mea, iuro per Deum et eius sancta quatuor euvangelia quod personalem residenciam faciamus in Alyazira, et aliqua predictorum hinc ad decem annos non vendamus nec aliter alienabimus, et omnes possessiones quas alibi habemus vendamus hinc ad unum annum, vel aliter ex toto alienabimus sine aliqua retentione nostra.
Datum Valencie XIIº kalendas iunii anno Domini Mº CCº XLº nono.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comiti Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª col.] G. de Montecatano. [2ª col.] Eximinus de Focibus. G. de Crexello. [3ª col.] G. de Aquilone. P. de Ciliis.
Sig+num Petri Andree qui mandato domini Regis pro G. Scriba, notario suo, hec scribi fecit loco die et anno prefixis.