Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus per hereditatem propriam, francham et liberam tibi, Berengario de Tamarito et tuis imperpetuum, quasdam domos in Algezira, que affrontant ex una parte in via publica, et ex alia in domibus Ferrarii de Valmol, et ex alia in domibus Raimundi de Rochafolio; et quatuor jovatas terre in rafal Gonçalbo, que affrontant ex una parte in via publica, et ex alia in honore Sancii de Alventosa, et ex alia in honore Ermessendis sororis Andree Sartre; et unam jovatam vinearum in Alfaç Aventabluze, que affrontat ex una parte in vinea Raimundi de Rochafolio, et ex alia in honore Bernardi Calveti, et ex alia in vinea Garsie Lupi, et ex alia in vineis nostris; et sex fanecatas terre pro orto in Alchannicia, que affrontat ex una parte in orto Garsie del Raval, et ex alia in via publica, et ex alia in via que itur ad Xativam, et ex alia in orto Gregorii vassalli Eximini Petri.
Que omnia habeas prout assignata et terminata sunt tibi per divisores, cum introitibus, exitibus, affrontationibus et suis pertinenciis universis a celo in abissum, ad omnes voluntates tuas et tuorum cuicumque volueritis perpetuo faciendas, exceptis militibus, clericis, et personis religiosis.
Et faciemus tibi ad bonum intellectum, secundum quod faciemus civibus civitatis Valencie.
Ego igitur predictus Berengario de Tamarito, iuro per Deum et eius sancta quatuor euvangelia quod predictorum aliquid hinc ad decem annos non vendam, nec aliter alienabo, et hinc ad unum annum omnes possessiones quas alibi habeo vendam, vel aliter ex toto alienabo sine aliqua retencione mea et in Algezira faciam residenciam personalem.
Datum Valencie Vº kalendas aprilis anno Domini Mº CCº quadragesimo nono.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comiti Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª col.] Jauzbertus de Castronovo. [2ª col.] G. de Aquilone. Carrocius. [3ª col.] Berengarius de Tornamira. G. de Crexello.
Sig+num Petri Andree qui mandato domini regis pro G. de Belloloco, notario suo, hec scribi fecit loco die et anno prefixis.