Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus tibi Petro Lopiz et tuis imperpetuum, domos in Algesira franchas et liberas, que confrontant ex una parte cum reallo nostro, et ex alia parte cum domibus Dominici de Muntesa; et septem jovatas terre in Carcasneu, alcheria de Algesira, prout hec assignata et terminata sunt tibi per divisores.
Quas habeas cum introitibus, exitibus, affrontacionibus, et suis pertinentiis universis a celo in abissum, ad omnes voluntates tuas et tuorum, cuicumque volueris faciendas, exceptis militibus et sanctis et viris religiosis.
Ita tamen quod pro unaquaque dictarum jovatarum des nobis et nostris perpetuo annuatim decem solidos in mense ianuarii.
Et predicta hinc ad decem annos non vendas nec aliter alienes.
Fatigam autem et laudimium et quodlibet aliud ius emphiteoticum in predictis non retinemus, nec etiam tu vel tui teneamini nobis et nostris unquam dare aliqua questiam neque cenam.
Ego igitur Petrus Lopiz, juro per Deum et eius sancta quatuor euvangelia, quod personalem residenciam faciam in Algesira, et hinc ad unum annum omnes possessiones quas alibi habeo vendam, vel aliter ex toto alienabo, sine omni retencione mea.
Datum Valencie, idus octobris anno Domini M CC XL octavo.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª col.] G. de Aquilone. [2ª col.] G. Romei. Eximinus de Focibus. [3ª col.] P. de Ciliis. J. de Cervaria.
Sig+num Arnaldi de Ulmo, qui mandato domini Regis pro G. Scribe, notario suo, hec scribi fecit loco die et anno prefixis.