Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros, damus et concedimus per hereditatem propriam, francham, et liberam tibi Arnaldo Ferrarii et tuis impertuum, unum casale molendinorum in termino alcheria que dicitur Rafal Almageri, cum duabus rotis, quod affrontat in honore Petri Masco.
Quod casale molendinorum habeatis tu et tui imperpetuum, cum rotis factis et faciendis, introitibus, exitibus, affrontacionibus et suis pertinenciis universis a celo in abissum, et cum aquis et aquarum ductibus, resclosis, ad omnes voluntates tuas et tuorum, cuicumque volueritis perpetuo faciendas.
Exceptis militibus atque sanctis.
Datum Valencie kalendas julii anno Domini Mº CCº XLº octavo.
Signum + Jacobi, Dei gracia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª col.] G. de Montecatheno. [2ª col.] P. Cornelii. G. de Entença. [3ª col.] G. de Cervilione. G. de Angularia.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini regis hec scribi fecit, loco die et anno prefixis.