Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus per hereditatem propriam, francham et liberam tibi Guillermo de Villarasa et tuis, inperpetuum, domos in Aliazira quas tu tenes, que affrontant ex una parte in via publica, et ex alia in domibus de na Vendonia, et ex alia in domibus Guillermi de Loarre, et ex alia in callicio; et tres iovatas terre in termino Aliezire, in alqueria de Beniveira, sicut terminate et assignate sunt tibi per divisores.
Que omnia habeas cum introitibus et exitibus, affrontacionibus et suis pertinenciis universis a celo in abissum, ad omnes tuas tuorumque voluntates cuicumque volueritis perpetuo faciendas, exceptis militibus atque sanctis. Et faciemus tibi secundum quod faciemus ad bonum intellectum habitatoribus civitatis Valencie.
Ego igitur Guillermus de Villarasa, iuro per Deum et eius sancta quatuor euvangelia, quod hinc ad X annos predicta non vendam, nec aliter alienabo, et hinc ad unum annum omnes possessiones quas alibi habeo vendam vel aliter ex toto alienabo, sine aliqua retencione mea et ibidem faciam residenciam personalem.
Datum apud Alaguar Vº idus madii anno Domini Mº CCº XLº octavo.
Signum + Jacobi, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rey testes sunt: [1ª col.] Jaufridus de Rocabertino [2ª col.] G. de Cervilione. A. de Luna. [3ª col.] Eximinus de Focibus. G. de Peralta.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini Regis pro G. Scriba, notario suo, hec scribi fecit loco die et anno prefixis.