Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus per hereditatem francham et propriam vobis Petro d'Açllor et vestris, in perpetuum, quosdam domos vobis competentes et in alqueria que dicitur Cimat; et quatuor jovatas terre in termino eiusdem alquerie, ad habendum, tenendum, possidendum, expletendum, et cum introitibus, exitibus, affrontacionibus, et suis pertinenciis universis a celo in abissum, ad omnes vestras vestrorumque voluntates cuicumque volueritis faciendas, exceptis clericis et personis religiosis.
Datum apud Vallem de Marignen III kalendas madii anno Domini Mº CCº XLº octavo.
Signum + Jacobi, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: [1ª col.] P. Cornelii, maiordomus Aragonum. [2ª col.] A. de Luna, G. de Cervilione. [3ª col.] Jaufridus de Rochabertino, Gaucerandus de Pinos.
Signum + Petri Andree, qui mandato domini regis pro G. Scriba, notario suo, hoc scribi fecit loco die et anno prefixis.