Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus tibi Petro de Castelon et tuis, inperpetuum, domos in Alieçira, franchas et liberas, contiguas domibus Sancie Dominice, et ex alia parte vie publice; et tres jovatas terre in termino de Aliezira, in alcheria que dicitur Benaverra, sicut assignate et terminate sunt tibi per divisores.
Quas habeas cum introitibus, exitibus, afrontacionibus et suis pertinenciis universis a celo in abissum, ad omnes voluntates tuas et tuorum cuicumque volueritis faciendas, exceptis militibus et sanctis.
Ita quod pro unaquaque dictarum jovatarum des nobis et nostris perpetuo annuatim decem solidos in mense ianuarii, et eas hinc ad decem annos non vendas. Fatigam autem et laudimium et quolibet aliud ius emphiteoticum in predictis non retinemus, nec etiam tu vel tui teneamini nobis et nostris unquam dare aliqua questiam neque cenam.
Ego igitur Petrus de Castelon iuro per Deum et eius sancta quatuor euvangelia, quod personalem residenciam faciam in Aliezira et hinc ad unum annum omnes possessiones quas alibi habeo vendam.
Datum apud Vallem de Marinen, IIIIº kalendas madii anno Domini Mº CCº XLº octavo.
Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: [1ª col.] P. Cornelii maiordomus Aragone. [2ª col.] A. de Luna. S. d'Antillo. [3ª col.] Gaucerandus de Pinos. G. de Cervelo.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini regis pro G. Scriba, notario suo, hec scribi fecit loco die et anno prefixis.