Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1247, setembre 20. Huesca
Jaume I confirma al monestir de Montearagón la donació que li va fer d'unes cases i un hort a València
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Còdex 222B, f. 68r/v
Transcripció efectuada l'any 1999 a partir d'una reproducció del manuscrit de referència

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros laudamus, concedimus et condonamus vobis, Bartholomeo, priori claustri, et P. Exemeniç, preposito, et per vos abbati qui pro tempore fuerit et conventui Montis Aragone, illas domos et illum ortum de Valencie quas et quem olim tenuit karissimus patrus noster F. infans Aragone ex donacione nostra, sicut in carta inde a nobis facta plenius continetur.
Que domus sunt in Valencie, iuxtam ecclesiam sedis beate Marie; et ortus est in Roteros.
Predictas itaque domos cum domibus sibi contiguis, sicut eas tenuit dictus patrus noster, exceptis domibus quas Garcias hodie tenet, quas ab hac donacione excipimus; et quem ortum habeatis, teneatis, possideatis et expletetis pro vestro alodio, franchas et liberas, vos et abbas qui pro tempore fuerit et conventus Montisaragone, ad omnes vestras vestrorumque voluntates perpetuo faciendas, exceptis militibus.
Datum Osce duodecimo kalendas octobris era Mª CCª LXXXª quinta.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: R. de Liçana, A. de Focibus, G. de Entença, Ex. de Focibus, Ex. de Lusia.
Sig+num Guillermi de Rocha, scribe, qui mandato domini regis et magistri B. de Solerio, eius notario, hec scripsit loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000911

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I