Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et successores nostros concedimus, damus, et liberaliter perpetuo confirmamus vobis, fidelibus nostris hominibus de Fraga, tam presentibus quam futuris, quod habeatis illos foros d’Oscha in omnibus vestris causis, et forus usque hodie habuistis, et ipsi oscensis habent et utuntur cum anno et die.
Item, concedimus et confirmamus vobis illud vedatum quod iam vobis dedimus cum alia nostra carta quod concedimud tamen illis qui sunt de realencho.
Item, concedimus vobis quod habeatis et possitis eligere IIIIor probos homines de vobis de anno in annum, et mutare qui sunt jurati qui gubernent villam de Fraga et custodiant ad fidelitatem nostram et habitancium eiusdem; et hoc donum de juratis habendis duret quandiu vobis placuerit.
Datum Illerde Vº kalendas marcii anno Domini Mº CCº XLº secundo, era millesima CCª octuagesima.
Signum Jacobi, Dei gratia + regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani.
Huius rey testes sunt, Ferrandus infans Aragone, Bernardus de Angularia, Rogerius Bernardi, comes Fuxensis, Egidio de Atrosillo, Asallitus de Gual, Petrus Petri iusticia Aragonum.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini regis hanc cartam scripsit loco die, anno et era prefixis.
Lecta fuit [regi].