Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispessulani; per nos et omnes successores remittimus et perpetuo diffinimus vobis, universis et singulis habitatoribus totius baiulie castri de Querol, presentibus et futuris, exorquiam, intestiam et cuguciam et quicquid ratione istorum dare debeatis vel dare consuevistis; ita quod a predicta exorquia, intestia et cugucia vos et vestri successores de cetero imperpetuum sitis liberi et penitus absoluti, nec de istis nobis vel nostris aut baiulo, vicario aut alicui alii officiali nostro respondere in aliquo teneamini.
Mandantes itaque baiulis, vicariis et aliis nostris subditis universis, quatenus contra predicta non veniant nec aliquem venire permittant.
Data Podioceritano IIII nonas ianuarii anno Domini Mº CCº XLº IIº.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispessulani.
Testes sunt: Petrus de Montecateno, Guillermus de Entença, Petrus de Focibus.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini regis hec scripsit loco die et anno prefixis.
Lecta fuit regi.