Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; attendentes donationem quam vobis Eximino Petri, repositario Aragonum, fecimus de castro et villa de Andilla, caventes ne in posterum inter nos et nostros successores et vestros de eiusdem terminis loci questio possit oriri, volumus et concedimus quod dictum castrum et villa habeat pro terminis vallem de Canales et Salada, Barchatalbes, Almansa, Ganatallova, Axernus, Alarchota, Agivar, Perdichinos, Alcubla maior.
Quidquid autem sit et est infra dictas affrontationes et terminos, habeatis vos et vestri in perpetuum per terminos dicti castri et ville.
Datum Daroche XI kalendas ianuarii era Mª CCª LXXª sexta.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª col.] P. Ferrandi. [2ª col.] Garcia Romei, P. Petri, iusticie. [3ª col.] R. Çappata. S. Lupi de Alvar.
Signum + Guillemoni Scribe, qui mandato domini regis pro domino Berengario, Barchinone episcopo cancellario suo, hoc scribi fecit, loco die et era prefixis.
Lecta fuit.