Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1232, abril 12. Barcelona
Jaume I eximeix d'alguns imposts els habitants de la ciutat de Girona
Arxiu Municipal de Girona. Llibre Verd, f. 6
Ll. Batlle Prats. "Jaume I en el cartoral "Llibre Verd" de l'Arxiu Municipal de Girona". X Congreso de Historia de la Corona de Aragón. Actas, 3, 4 y 5. Saragossa 1979, p. 382. Transcripció efectuada l'any 1999, amb variants formals, a partir de l'edició citada

In Dei nomine Jesuchristi.
Pateat universis hominibus, tam presentibus quam futuris, quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; attendentes multa et laudabilia servicia atque grata que vos, dilecti et fideles nostri cives Gerunde exhibuistis nobis semper et nostris predecessoribus et exhibetis cotidie, liberaliter et tam fideliter quam devote; volentes vobis gratiam facere specialem, cuius gratie beneficio gaudeatis perpetuo vos et vestri, cum hac igitur carta per nos et omnes heredes et successores nostros enfranquimus et franchos ac liberos et ingenuos facimus vos, omnes dilectos et fideles nostros cives et habitatores Gerunde et singulos, presentes scilicet et futuros, cum rebus et mercaturis vestris, ab omni lezda et pedatico, portatico, usatico, tolta, consuetudine novis, veteribus, statutis et statuendis, et omni penso ubique per omnia loca regnorum, terrarum, et dominationis nostre, tam per terram quam per mare et aquam dulcem etiam et in stagnum, eundo, stando, et redeundo.
Statuimus igitur firmiter et mandamus quod nullus lezdariis, pedagiarius, pensator, senior, maiordomus, repositarius, merinis, salmedina, iusticia vel iudex seu alcaydus, vicarius, baiulus, aut quilibet noster alius officialis vel subditus presens vel futurus, audeat vel possit vos vel aliquem vestrum aut captalario sive nuncios vestros, aut res vel mercaturas vestras aliquas gravare, impedire, capere aliquid inde vel detinere in aliquo loco, ratione istorum a quibus vos et vestros, sicut dictum est, perpetuo enfranquimus, set sitis liberi, franchi, ab omnibus supradictis ubique semper inde et penitus absoluti.
Quicumque autem contra tenorem huius nostri privilegii vos vel captalarios aut vestros nuncios vel res vestras aut mercaturas, quas habeatis vel in futurum habebitis temptaverit agravare, iram nostram et penam mille morabatinorum alfonsinorum dampno et gravamine prius vobis in duplum plenarie restitutis, sine omni remedio se noverit incursurum.
Datum apud Barchinonam pridie idus aprilis anno Domini Mº CCº tricesimo secundo.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: Berengarius episcopus Barchinone, Bernardus electus Maioricarum, dompnus Ferrandus infans Aragonum, Raimundus Fulconis vicecomes Cardone, Guillermus de Montecatheno, Bernardus de Sancta Eugenia, Bernardus de Foxano, Assalitus de Gual, dompnus Atorella, Ferrandus Petrus de Pina, Rodericus Gomiç.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini regis pro Guillermo de Sala notario suo hec scribi fecit, loco, die, et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000926

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I