Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros statuimus et concedimus vobis toti universitati civitatis Oscensis et vestris successoribus in perpetuum quod de cetero omnes collecte que fient in civitate Oscensis tam super redemptionibus exercituum quam super quibuslibet aliis exaccionibus regalibus et vicinalibus colligentur et leventur per solidum et per libram et non aliquo alio modo et quod omnes jurati seut (sic) alii officiales qui sunt vicini seu habitatores Osce qui de nostro servitio sive signo fuerint, ponant et mittant et ponere ac mittere teneantur in omnibus predictis collectis partem eorum per solidum et per libram sicut alii vicini sive cives eiusdem civitatis.
Mandantes firmiter juratis et omnibus officialibus, probis hominibus ac toti concilio civitatis predicte, presentibus et futuris, quod hoc statutum et constitucionem nostram firmam habeant et in perpetuum observent et faciant ab omnibus inviolabiliter observare et contra non veniant nec aliquem venire permitant aliquo modo vel aliqua racione, non obstantibus aliquibus privilegiis seu litteris contra hoc statutum et concessionem nostram a nostra curia emanatis seu etiam emanandis.
Quicumque autem contra hoc statutum sive concessionem nostram venire attemptaverit iram et indignacionem nostram et penam ad arbitrium nostrum sine remedio aliquo se noverit incursurum.
Datum Tirasone, IIIº nonas julii, anno Domini millesimo CCº Lº sexto. Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Garçias Romei, Egidius Garcez de Açagra, Egidius de Rada, Sanccius de Antillone, Eximinus de Urrea, Eximinus Petri de Arenoso, Eximinus de Navascos, Michaeli Petri, Justicia Aragonum.
Sig+num Jacobi de Monteiudayco, qui mandato domini regis pro domino fratre A. episcopo Valencie, cancellario suo, hoc scripsit loco, die et anno prefixis.