Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros constituimus, damus et concedimus vobis universis juratis presentibus et futuris et toti concilio Osce, imperpetuum, mille solidos jaccenses habendos et percipiendos singulis annis in lezda nostra po[n]ti Oscensis, pro reparandis muris eiusdem civitatis; quos percipiatis per tres tercias anni; quibus solutiones ipsius lezde fieri consue[v]erunt integre et sine contradiccione nostra et nostrorum imperpetuum, dum tamen ipsos ponatis in reparatione murorum predictorum.
Statuentes sub pena mille solidorum jaccensis quod nullus sit [a]usus accipere de lapidibus sive petris ipsorum murorum, nec accipere de terra vallis seu tayllate eorundem murorum, nisi fuerit ad opus reparacionis ipsorum murorum; nec etiam alius baiulus vel officialis noster possit accipere vel dare de ipsis lapidibus alicui vel aliquibus, nec possit placias valli predicti vel civitatis dare vel stabilire ad censum vel alio ullomodo, sine consilio et assensu juratorum eiusdem civitatis qui pro tempore fuerint.
Statuimus etiam et concedimus vobis quod nullus possit de cetero construere domos extra muros lapideos dicte civitat[e], vel alia hedificia facere ullomodo per quo possit homo intrare ad civitatem vel ad murum ascendere antedictum.
Mandantes [se]nioribus, maioribusdomus, baiulis, çavalmedinis et n[ostr]is aliis subditis universis presentibus et futuris, quatinus hanc donationem et concessionem a nobis factam observent et faciant ab omnibus inviolabiliter observari, et in hoc non contraveniant nec aliquem contravenire permittant.
Datum Osce II idus augusti anno Domini Mº CCº quinquagesimo.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: G. de Entença, Eximinus de Focibus, Sancius de Antillon, P. de Montecatheno, P. Martini de Luna.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini regis pro G. Scriba, notario suo, hoc scribi fecit, loco die et anno prefixis.