Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani.
Venerabilibus fratribus et dilectis preposito et conventui Terrachone, et fidelibus suis iusticiis, paciariis et universis hominibus eiusdem civitatis et campi. Salutem et sue gracie plenitudinem.
Cum omnia loca religiosa diligere teneamur, domum Populetensem precipua dileccione amplecti debemus perpetuo et multipliciter fovere.
Audivimus, autem, quod vos putabatis homines de Avimbodi interfuisse et consenssisse quibusdam maleficiis vestris et nostris et partem malefactorum habuisse et recepisse; unde nos cominabamini eis dampna gravissima irrogare.
Nos, vero, inquisita diligencius veritate ab illis personis quarum dictis adhiberi debet fides indubitata, certi sumus et constat nobis quod predicti homines maleficiorum vestrorum verbo vel opere vel ingenio aliquo participes non fuerint.
Rogamus, igitur, vos et monemus attencius et sub ea qua possumus vobis districcione mandamus, quatenus domui Populetensi vel hominibus suis de Avimbodi aut quibuslibet eiusdem bonis malum aliquod vel gravamen non attempetis inferre aut domum illam vel sua aliqua aliquatenus molestare, si de gracia nostra spem aut fiduciam bonam de cetero habere vobis confiditis aut speratis.
In dampno enim illius domus et gravamine gravaremur et moveremur, et ofenderemur non modicum, violata nostri firmitate ducatus, sub quo eam modo cum suis omnibus constituimus specialiter et recepimus.
Si enim adversus predictam domum habetis nunc aliquod ius querele vel in antea habueritis,nos inde vobis faciemus exhiberi in pace iusticie complementum.
Quia vero litere iste non sunt sigillate sigillo nostro, quo caremus ad presens, quamvis sint sigillate sigillo karissimi nostri consanguinei comitis Provincie, eis nichilominus credere procuretis.
Datum Ilerde, dicte sancti Martini, anno Domini M. CC. XVI.