Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1217, octubre 13. Vilafranca del Penedès
Jaume I autoritza els homes de Lleida i a la resta de viles reials de Catalunya a poder deixar diners en préstec i a cobrar els deutes en la forma que estimen més oportuna
Arxiu Municipal de Lleida. Reg. 1372, f. 123
A. Huici. Colección diplomática de Jaime I el Conquistador (1916-26), document 4. Transcripció amb variants formals efectuada a partir d'aquesta edició

Sit notum cunctis, presentibus atque futuris, quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; cupientes utilitati subiectorum salubriter providere, attendentes etiam quod reffert reipublicae, ut in necessitatibus suis possint homines mutuo pecuniam invenire, sicut usus in iure civili est antiquissimo tempore approbatus, auctoritate venerabilis S. Dei gratia comitis Provincie, procuratoris nostri regni, magni patrui nostri, consilio etiam G. vicecomitis Cardone, G. de Cervaria, G. de Montecatano, Petri Aunisii, consiliariorum nostrorum; assistentibus etiam nobis in sollempni curia a nobis super his et quibusdam aliis capitulis mandata, G. R. vicecomite Bearnensi, A. vicecomite Castriboni, H. de Mataplana, R. Gaucerandi, B. de Portella, G. de Cervilione, F. de Sancto Martino, G. de Claromonte, R. Alaman, G. de Mediona, Poncio G. de Torrecella, R. de Palacio, G. R. senescalcho, et multis magnatibus Catalonie et hominibus civitatum et villarum, comunicato consilio et habito diligenti tractatu, occurrentes maliciis quorundam, qui suo sensu et voluntate abutentes, intendunt pervertere ea que, temporibus gloriosissimi R. comitis Barchinone proavi nostri, et illustrissimi domini Adefonsi avi nostri, et serenissimi domini Petri patris nostri inclite recordacionis, regum Aragonum, sunt ab omnibus per totam terram nostre iurisdiccionis subditam inviolabiliter observata, hac presenti scriptura perpetuo valitura, concedimus et laudamus vobis dilectis, charis nostris et fidelibus civibus et populo et toti universitati civitatis Ilerde et omnium aliarum civitatum et villarum, que sunt de dominicatura et regalia nostra, ut auctoritate nostra liceat vobis, universis et singulis, dare pecuniam mutuo, sicut hactenus antecessores vestri fecerunt temporibus antecessorum nostrorum et vos fecistis.
Liceat etiam vobis et successoribus vestris, universis et sngulis, defendere pignora vesta mobilia et inmobilia, habita et habenda, contra omnes personas donec de pecunia vobis debita, fuerit creditoribus vestris, secundum tenorem instrumentorum vestrorum, plenarie satisfactum.
Si quis vero miles, vel alterius condicionis, spreto presente privilegio, vos vel aliquem vestrum in pignoribus vel debitis, contra tenorem instrumentorum vestrorum, vel per aliquam potestatem vel per aliquem iudicem vos infestare presumpserit, aut per se vel per amicos suos, seu per aliam quamlibet personam, aliquod impedimentum inferre vel etiam acceptare, liceat vobis, nulla facta fatiga, ipsum viriliter coercere.
Et quia certum est quod in pacibus et treuguis antiquis a comite, proavo nostro, regibus, avo, et patre nostro, institutis et iuratis, pignora omnium civitatum et villarum, ut dictum est superius, continentur; idcirco ea omnia sub nostra proteccione et custodia recipientes, mandamus atque districte precipimus vicariis et baiulis nostris, et aliis locum nostrum tenentibus, presentibus et venturis, quod, non expectata iussione nostra, in eos qui contra dictum privilegium vobis aut alicui vestrum in pignoribus et debitis vestris, habitis et habendis, contra tenorem instrumentorum vestrorum aliquid atemptare presumpserint, tanquam violatores pacis et treugue et lese maiestatis reos insurgant et quodcumque dampnum eis datum fuerit, non requiratur pro pace fracta.
Illo vero debitores, milites sive alii, qui contra vos vel aliquem vestrum propter debita vel pignora, aliquam sentenciam sive interdictum per se vel per aliquam personam fecerunt aut studuerint promulgari, rei auctore cum omnibus suis a pace et treugua eiectis, nisi infra mensem, postquam a vicario nostro amoniti fuerint, fecerint sentenciam aut interdictum perpetuo relaxari, bona eorum mobilia et inmobilia sint deinte exposita cuilibet ocupanti.
Datum apud Villam Francham de Penitensi, in sollempni curia, III idus octobris anno Dominice Incarnationis M. CC. septimo decimo.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000991

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I