Nos Iacobus et cetera.
Ad instanciam et humilem suplicacione universitatis Ville Regalis, volentes quod pons qui iam inceptum est fieri in rivo de Millars veniant ad effectum, et ut dictus locus suscipiat incrementum, volumus et concedimus de speciali gratia dicte universitati, in auxilio operis dicti pontis, quod quilibet qui transitum faciet per dictam villam, sive per villam de Borriana equitando, solvat unum denarium, et quislibet pedester solvat obolum, et bestia de albarda obolum, semel in die, sic quod peccuniam inde proveniens ex predictis mitatur et convertatur in opere dicti pontis, bene et legaliter, et quod presens gratia duret ab hac presenti die que scribitur presens carta, usque ad tres annos proxime venturos et continue subsequentes, de quibus omnibus teneatur computare dicta universitas cum baiulo nostro regni Valencie generali.
Mandantes per presentem cartam nostram universis officialibus et subditis nostris, quod predicta omnia firma habeant et observent, et faciant ab aliis inviolabiliter observari per dictos tres annos, ut superius continetur.
Datum Morelle, pridie nonas madii anno domini Mº. CCCº. XIº.