Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1312, abril 30. València
Jaume II ratifica la unió perpètua a la corona de la vila de Vila-real.
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre nº 209, f. 143r/v. Original
Transcripció efectuada l'any 1999 a partir del manuscrit de referència

Noverint universi presentes pariter et futuri, quod nos, Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Valencie, Sardinie et Corsice ac comes Barchinone; considerantes quod regalis affectionem, benivolencie, subditos nostros speciali gracia decorare debemus, quos ad nostra servicia invenimus semper promptos; attendentes etiam vos fideles nostros iuratos, probos homines et universitatem ville nostre de Villa Regali, situate in regno Valencie, serviciis predecessori nostrorum et nostris laborasse fideliter et liberaliter institisse; ideo, ratificantes, approbantes et etiam confirmantes in omnibus et per omnia privilegium super hiis, per nos iam vobis concessimus quodque datum fuit Valencie, quarto nonas decembris anno Domini millesimo trescentesimo Xº; cum presenti carta nostra perpetuo valitura, gratis et ex certa sciencia, per nos et omnes heredes et successores nostros concedimus vobis, iuratis, probis hominibus ac universitati Ville Regalis predicte, presentibus et futuris, et successoribus nostris, ac etiam ordinamus et statuimus perpetuo, quod dicta villa nostra de Villa Regali sit semper de corona Aragonum, et quod per nos vel per aliquos heredes aut successores nostros, per vendicionem, permutacionem vel concambium, seu per aliquam aliam alienacionem, aliquo modo, causa, seu aliquam etiam racione, nunquam separetur nec possit a dicta corona Aragonum, ad certum tempus vel ad imperpetuum aliquatenus separari; nec redditus, exitus et proventus, ac alia iura nostra ipsius ville, per nos vel heredes aut successores nostros, aliquo modo vel aliqua causa, seu etiam aliqua racione, aliquatenus imperpetuum possint vendi, dari, concedi, impignorari, alienari, permutari, vel alio quovis modo in alterius iurediccione sive dominium transportari.
Et ut hec maiorem obtineant firmitatem, predicta omnia et singula nos, dictus rex, iurari fecimus per Deum et eius sancta quatuor evangelia, et anima nostra, per fidelem thesaurarium nostrum Petrum Marti in nostra presentia constitutum, tenere et observare firmiter, ac etiam inclitum infantem Iacobum, karissimum primogenitum nostrum iurari mandamus etiam et firmari.
Mandantes per presentem cartam nostram procuratoribus, baiulis, iusticiis ac aliis universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris, quod predictam confirmationem, approbationem ac ratificacionem nostram, firmam habeant et observent et faciant ab aliis inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem seu aliquos contravenire faciant, consenciant vel permitant aliqua racione.
In cuius rei testimonium presentem cartam nostram fieri iussimus, ac sigillorum nostri et dicti infantis munimine roborari.
Datum Valencie, pridie kalendas madii anno Domini Mº. CCCº. duodecimo.
Sig+num Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Valencie, Sardinie et Corsice, ac comitis Barchinone, qui predicta laudamus, concedimus et firmamus, et in anima nostra per dictum Petrum Marti iurari fecimus.
Sig+num infantis Iacobus, dicti domini Regis primogeniti, qui predicta laudamus, concedimus, firmamus et iuramus, presentibus nobili Blasio de Alagone, Garcia Simonis alumpno nostro, et Galcerando de Curte, apponitum hec ad mandatum nostrum per Petrum de Solerio infrascriptum, kalendas madii anno Domini Mº. CCCº. XIIº.
Testes sunt: [1ª. col.] Iacobus dominus de Xericha, [2ª. col.] Artaldus de Luna, Artaldus de Orta, comendator Montisalbani, [3ª. col.] Franciscus Carrocius, Bernardus de Serria.
Fuit clausum per manum Petrum de Solerio.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001005

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I