Nos Iacobus, et cetera.
Attendentes vos enfranquisse cum cartis nostris, vos iuratos et universitatem hominum ville nostre de Villa Regali, ad duodecim annos ab omni exaccione regali, excepta cena tamen, prout hec in dictis cartis continetur; volentes vobis facere gratiam ampliare, cum presenti carta nostra, de gratia speciali concedimus vobis, dictis hominibus de Villa Regali, quod per unum annum post dictos duodecum annos continue subsequentes, non teneamini vobis vel vestris dare aliquid racione questie; immo per totum ipsum annum sitis inde liberi, quitii et inmunes.
Nos enim, per presentem mandamus universis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris, quod dictam gratiam et concessionem nostram firmam habeant et observent, et faciant inviolabiliter observari.
Datum apud Manizes XVIº kalendas augusti, anno Domini millesimo CCCº. XIIIIº.