Nos Iacobus, et cetera.
Intellecto dilectum militem nostrum Bernardum de Libiano, tempore que tenebat villam nostram de Villa Regali, concessisse seu stabilisse cum carta sua, ad censum duorum morabatinorum, quod carnes per aliquos non fierent seu venderentur in dicta villa, nisi tantum in loco certo et in personam certam, tunc per eum constitutam et assignatam, ut hec in carta predicta sunt contenta; intellecto etiam predicta facta fuisse in dampnum hominum dicte ville; ideo, ad humilem supplicacionem pro parte vestrum hominum dicte ville nobis facta, cum presenti carta nostra volumus et concedimus de gratia speciali vobis, iuratis et hominibus ville predicte de Villa Regali et vestris perpetuo, quod cassatis et anullatis concessione et stabilimento predictis, factis de hiis per dictum Bernardum de Libiano, unusquisque vestreum possitis carnes facere et vendere in platea dicte ville de Villaregali, in tabulis videlicet que pro nobis teneretur et sunt censuale nostrum.
Ita quod vos et vestri perpetuo utamini predictis, prout melius et plenius ante concessionem seu stabilimentum predictum, per dictum Bernardo de Libiano factum uti consuevistis.
Nos enim, per presentem mandamus procuratori, baiulo, iusticie, iuratis et universis et singulis officialibus nostris, presentibus et futuris, quod hanc gratiam et concessionem nostram firmam habeant et observent, et faciant inviolabiliter observari, et non contraveniant seu aliquem vel aliquos contravenire faciant, consenciant vel permittant, aliqua racione.
Datum in Maniçes, XVIº kalendas augusti, anno Domini millesimo CCCº. XIIIIº.