Nos, Iacobus, et cetera.
[Vo]lentes vos [univer]sis et singulis habitatores loci de Villa Regali et [ter]mini sui, ac quoscumque in ipso loco [et ter]mino hereditates habentes prosequi gratia et favore, tenore presentis carte nostre concedimus et confirmamus vobis domos sive hospicia, operatoria, molendina, furnos, operatoria ac hereditates et possessiones et terras quascumque, tam cultas quam heremas, que hodie tenetis et possidetis in dicto loco de Villeregali et termino suo, prout ea nunc habetis et possidetis.
Ita quod vos et [vestris] et [quibus] volueritis, a modo ipsa habeatis, teneatis et possideatis iure [integro] et tanquam ad nos spectanciam absque [mencio] in peticionis et inquietacionis nostre et successorum ac officialium nostrorum. Licet inde a nobis seu officialibus nostris, aut aliis auctoritatem habentibus, donacionem aut titulum alium hostendere non possitis.
Hanc autem concessionem et confirmacionem dictarum domorum operatorium, molendinorum, furnorum, [pa]tuorum, habere [ratum] possessionum et terrarum que hodie possidetis, vobis facimus de certa sciencia sub forma predicta, et sicut melius dici et intelligi potest ad bonum et sanum intellectum, et ad nostrum comodum et vestrorum.
Mandantes universis et singulis officialibus et subditis nostris, tam presentibus quam futuris, quod hanc concessionem et confirmacionem nostram firmam habeant et observent, ac faciant inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua racione.
In cuius rei testimonium et robur perpetue fi[rmi]tatis, hanc [car]tam nostram vobis fieri et magestatis nostro sigillo appendicio iussimus comuniri.
Datum in loco de Uyl de Cona, IIII nonas aprilis anno domini M. CCC. octavo decimo.
Sig+num Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Valencie, Sardinie et Corsice ac comes Barchinone.
Testes sunt: [1ª. col.] Guillermus de Montecatheno. [2ª. col.] Philipus de Salutiis, Dalmacius vicecomes de Rochabertino.
Sig+num Francisci de Bastida, predicti domini Regis scriptoris, qui de mandato ipsius feci et clausi.