Hoc est translatum de expresso mandato serenissimi ac magnifici principis et domini, domini Petri, Dei gratia regis Aragonie, bene et fideliter sumptum, de tenore cuiusdam carte donacionis facte illustri domine regine Francie, per serenissimum dominum regem Jacobum, abavum dicti domini regis, inserto in quodam libro pergameneo recondito in archivo regio Barchinonis, in quoquidem libro similiter sunt inserti tenores diversarum cartarum et privilegiorum; cuiusquidem tenoris ipsius carte donacionis series sic habetur:
.
Noverint universi, quod nos Jacobus, Dei gracia rex Aragonie, Maiorice et Valencie, comes Barchinonis et Urgelli et dominus Montispessulani, donavimus et in presenti concedimus et donamus dilectissime consanguinee nostre Margarite, eadem gracia nobilissime regine Francie, et post ipsam filio suo cui id relinquere voluerit vel donare, omne ius nobis competens vel quod posset nobis occasione quacumque competere in comitatibus Provincie, et in dominio vel iure alio quocumque in civitatibus Arelate, et Avinionis, Massilie, et earum adjacenciis seu pertinenciis.
Omnem igitur actionem que nobis contra quamcumque personas [de] dictas terras, vel aliquid in eisdem tenentem aut possidentem competit vel potest competere, sive ad eas vel aliquid de eisdem nobis reddendas vel recognocendas in eam, transtulimus ex causa predicte donacionis et transferimus iterato.
Et ut hec omnia perpetua firmitate utantur, presentem paginam sigilli nostri plumbei munimine duximus roborandam.
Datum Barchinone, XVI kalendas augusti anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo.
Sig+num Jacobi, Dei gracia regis Aragonie, Maiorice et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispessulani.
Testes sunt: Berengarius de Sancto Vincencio, Petrus de Sancto Minato, G. de Terracia, Eximinus Petri de Arenoso, G. de Podio.
Sig+num Jacobi de Monte Judayco, qui mandato domini regis hoc scripsit, loco, die, et anno prefixis.