Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1234, desembre 7. Lleida
Jaume I dóna en feu les illes d'Eivissa i Formentera a Guillem de Montgrí sacrista de Tarragona
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Còdex L 1398, f. 2r
Transcripció efectuada per Mn. Francesc Xavier Torres Peters (Arxiu Històric de la Pabordia d'Eivissa) i lliurada a l'Arxiu Virtual el 6-VIII-2008

Donatio quam rex fecit sacriste tunc electo
.
Hoc est translatum cuiusdam instrumenti domini Iacobi, illustris regis Aragonum, cum bulla plumbea in filo serico pendente, cuius tenor talis est:
.
Manifestum sit cunctis, presentibus atque futuris, quod nos, Iacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispessulani, attendentes dilectionis affectum et integritatem animi quam vos, venerabilis et dilectus Guillermus, per eandem Terracone electus, erga nos semper geritis et gessistis, cum hac presenti carta, perpetuo valitura, donamus, laudamus atque concedimus vobis et vestris et quibus vos volueritis relinquere seu dare, ad omnes vestras vestrorumque voluntates inde perpetuo faciendas, castrum et villam de Eviza, cum tota insula in qua est, et totam insulam de Formentera, cum salinis et leudis, portibus et omnibus exitibus maris et terre, et cum aquis dulcibus et salsis, stagnins, lignis, pratis, pascuis, montibus, planis, montanis, cultibus et heremis, silvis, nemoribus et garricis, et cum omnibus ingressibus et egressibus per mare et per terram, et cum fortiis, hedificiis et melioramentis factis et faciendis, et cum omnibus omnino et singulis iuribus et iurisdictionibus pertinentiis ad dictum castrum et villam et ad predictas insulas pertinentibus et debentibus pertinere.
Sub tali inquam forma: hanc donationem vobis et vestris facimus ut teneatis vos et vestri omnia supradicta, per nos et successores nostros, in feudum ad consuetudinem Barchinone, et donetis nobis et successoribus nostris vos et vestri quotienscumque et quandocumque voluerimus potestatem de iam dicto castro, et de omnibus castris seu fortiis que in predictis insulis contigit fieri in futurum.
Verum si forte contigerit vos predicta castra et insulas dare vel dimitere alicui laicali persone, teneatur nobis et successoribus nostris facere inde homagium et predictam potestatem dare et fidelitatem servare.
Retinemus autem nobis in iam dictis castris et insulis quod possimus inde facere pacem et quod sint in guerra cum illis cum quibus nos habebimus guerram.
Hoc autem donatio valeat tali pacto: quod vos, hinc ad festum Sancti Michaelis mensis septembris proximi, cum navigio et exercitu accedatis ad dictum castrum et insulas expugnandas. Et si eas adquisieritis, perpetuo valeat donatio supradicta. Verum tamen quod absit si vos reverteremini obsidione et exercitu ad bonum et sanum intellectum, verum ibidem non relictis irrita sit penitus et inanis.
Datum Ilerde VII idus decembris anno Domini millesimo CC XXX quarto.
Sig+num Iacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et domini Montispessulani.
Huius rei testes sunt: Berengarius, episcopus Ilerde, ffrater Guillelmus de Cervaria, P. de Montecateno, G. de Montecateno, G. de Angelaria, R. Berengarii de Ager, Berengarius de Podioviridi, Geraldus Alamanni.
Sig+num Petri de Sancto Melione, qui hoc, de mandato domini regis, scripsit pro Guillelmo Rabacia, notario suo, loco, die et anno prefixis.
.
Ego, Bernardus, Terracone archiepiscopus, qui hoc translatum, cum autentico originali probavi, subscribo. Ego, Raymundus de Villanova, notarius Terracone, qui hoc translatum, cum originali probavi, pro teste subscribo. Ego, Petrus de Gamizano, hoc translatum fideliter translatavi X kalendas novembris anno Domini M CC LXX tertio.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001037

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I