Venditio quam rex fecit de quartono
.
Hoc est translatum a quodam alio translato sumptum, quod sic incipit:
.
Hoc est translatum cuiusdam instrumenti domini Iacobi, illustris regis Aragonum, cum bulla plumbea pendente in filo serico, cuius tenor talis est:
.
Noverint universi quod nos, Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispessullani, per nos et nostros, vendimus vobis, Guillermo de Montegrino, sacriste Gerundensis, et vestris, totam illam partem cum iure, dominio et iuredictione quam Nuno Sancii, consanguineus noster, habebat et habere debebat in castro et villa et insula de Eviza, de Formentera, tam in mari quam in terra, que omnia emimus a manumissoribus dicti Nunonis.
Predictam itaque totam partem vendimus vobis pretio novem milium quingentorum solidorum malguriensium, de quibus sumus a vobis pactati. Renuntiando exceptioni non numerate peccunie et doli.
Quam partem totam integre habeatis cum pertinentiis, tenedonibus, salinis, lignariis, pratis, pascuis et cum omnibus aliis ad eandem partem pertinentibus et debentibus pertinere ad omnes voluntates vestras et vestrorum faciendas.
Predictam autem partem teneatis per nos et nostros vos et vestri in perpetuum in feudum ad consuetudinem Barchinone, sicut hec alia a nobis tenebatis.
Datum Barchinone VII kalendas ffebroarii anno Domini M CC XL secundo.
Sig+num Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone, Urgelli et domini Montispesullani.
Huius rei testes sunt: Guillermus de Montecateno, G. de Muntclus, Bernardus de Sancta Eugenia, B. de Portella.
Signum + G. Scribe, qui mandato domini regis hoc scribi fecit loco, die et anno prefixis.
.
Ego, Bernardus, Terracone archiepiscopus, qui hoc translatum cum originali probavi, subscribo. Ego, Raimundus de Villanova, Terracone notarius, qui hoc translatum cum originali probavi, pro teste subscribo. Ego, Petrus de Gamiçano, hoc translatum fideliter translatavi X kalendas novembris anno Domini M CC septuagesimo tertio.