Anno Domini millesimo CC XL IX, kalendas may, nos, Bertrandus Bovis, precentor Maioricarum, et Guillermus de Turricella et Raimundus de Clusa, milites, in civitate Maioricarum personaliter constituti in presentia Roberti de Pulcrovicino, P. de Sancto Murato, Bernardi, prepositi Maioricarum, Bernardi Rotundi et Guillermi de Verdaria, de manu A., prepositi Terracone, litteras domini regis recepimus sub hac forma:
.
Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispessulani, dilectis et fidelibus suis G. de Torrella, R. de Clusa et Bertrando Bovis, salutem et dilectionem. Mandamus vobis quatenus, secundum tenorem arbitrii promulgati per episcopum et sacristam Barchinone inter nos et prepositum Terracone, super honoribus de Maioricis, cum dilecto nostro A. Giboti, nunc Terracone preposito, divisionem de honoribus predictis sine dilatione qualibet faciatis. Volumus enim quod ipse ius suum habeant de possessionibus antedictis, prout in arbitrio continetur. Datum Dertuse VII idus decembris.
.
Quibus perlectis proponentes mandatum regium pro viribus adimplere personaliter accesimus ad loca omnia de quibus erat divisio facienda, habendo nobiscum presbiteros, homines et circum eo l(…)s agros ibidem de consilio ipsorum et multorum aliorum ad hoc convocatorum, Deum semper habendo per oculis, prout humana fragilitas possa fuit, trinam divisionem fecimus de predictis, tali modo.
Assignamus itaque ad primam partem alqueriam de Silvar, que est in termino de Inca. Et alqueriam que dicitur Castelitx et Albenia et Holloch et Raal que sunt in termino de Montueri. Ad secundam partem assignamus alqueriam que dicitur Mancor, que est in termino de Inca, et alqueriam que dicitur Solanda et Mala, que sunt in termino de Sixneu, et alqueriam que dicitur Pilar et Pilatela et Benimeyayb, que sunt in termino de Petra. Et ad tertiam partem assignamus alqueriam que dicitur Beniximar et Massarela et Benizen et Beniroy et Moscaritx et illud quod tenet dictus prepositus in villa de Inca pariter cum vineis et honoribus quas et quos tenent Rotlandus Saluter, que quidem omnia sunt in termino de Inca.
Facta itaque divisione, prout superius continetur, iuxta mandatum regie maiestatis et prout in forma arbitralis sententie continetur, vestre celsitudini eamdem per scripta presentia duximus declarandam, sub nostrorum sigillorum munimine interclusam.
Notificantes nichilominus culmini regie magestatis quod de voluntate antedicti prepositi est quod vobis, tanquam domino, pro vestris militibus de predictis tribus partibus accipiendi unam quam malueritis electio prebeatur. Remanentibus duabus partibus preposito antedicto, prout in arbitrali sententia continetur.
Quod est actum in Maioricis III idus madii sub anno predicto.
Testibus presentibus Roberto de Pulcrovicino predicto, P. Bernardi de Muntsestler, Bernardo Rotundi, G. de Verdaria et Bernardo de Clusa.
Sig+num Raimundi de Clusa. Sig+num Guillermi de Turricella, qui pariter cum sitio nostro, Bertrando Bovis, predictam divisionem fecimus et predictam concedimus et confirmamus. Sig+num Bertrandi Bovis, precentoris Maioricarum.
Signum + Bertrandi de Artes, notarii publici Maioricarum, qui hoc scripsit, mandato et voluntate dictorum divisorum, die et anno prefixis.