Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1254, maig 17. Barcelona
Jaume I declara que el subsidi fet pels homes de Perpinyà va ser per voluntat seua i no per cap mena d'obligació
Arxiu Municipal de Perpinyà. Llibre Verd, ff. 41v-42v. Còpia de finals del segle XIV

Noverint universi, quod nos Iacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesullani, concedimus et in veritate recognoscimus vobis, singulis et fidelibus nostris universis hominibus de Perpinyano, presentibus et futuris, quod pro urgentisimis necessitatibus nostris, et ad maximam instanciam precum nostrarum, et non ex debito vel ex usu, sed pocius ex gratia et affectione quam erga nos semper habetis et propter confirmationem montem fecistis nobis vestrum subsidium per formam solidi et libre; quod igitur ad preces nostras tantumodo factum est in hac vice non debet, sicut nec volumus vobis vel successoribus vestris in dampnum, usum, exemplum, aut consuetudinem seu preiudicium aliquod redundare, sed pocius in gratiam et amorem; ideo convenimus et promittimus vobis singulis et universis presentibus et futuris, per nos et per dilectum filium nostrum Petrum, comitem Barchinone, et per omnes heredes et successores nostros presentes atque futuros, quod hoc subsidium solidi et libre quod nobis in presenti facitis ex speciali gratia et amore, et non ex debito vel ex usu, non possit vobis vel heredibus aut successoribus vestris unquam induci in consuetudinem vel exemplum, nec possit vobis vel vestris aliquo tempore generare aliquod preiudicium vel gravamen, nec possit unquam intelligi quod per huiusmodi subsidium quod nobis facitis nunc per modum solidi et libre, alodia, possessiones, et alia bona vestra, alicui tributo, censui subiectione vel servituti subdantur, nec per hoc in ipsis nobis vel heredibus aut successoribus nostris aliquod novum ius vel dominium adquiratur. Sed pocius habeatis omnia bona vestra mobilia et immobilia, sub ea liberalitate et securitate qua ea omnia vos et vestri hactenus habuistis. Nec in posterum nos vel heredes aut successores nostri, occasione redemptionis exercituum vel questie servicii seu alterius cuiuslibet actionis valeamus vobis et vestris de cetero, per formam solidi et libre, aliquid petere vel demandare sive etiam recipere, nec vos vel successores vestros aliquo tempore molestare quantum ad predictam formam solidi et libre, nobis et Petro, filio nostro, et omnibus heredibus atque successoribus nostris presentibus et futuris perpetuum scilencium imponentes.
Omnes vestras bonas consuetudines approbantes et per omnia confirmantes.
Et ut hec omnia maiori gaudeant firmitate, facimus Berengarium de Pugalt iurare in animam nostram, per Deum et eius sancta quatuor Evangelia manibus suis corporaliter tacta, quod hec omnia supradicta et singula nos et dictus Petrus, comes filius noster, et omnes heredes atque successores nostri, presentes et futuri, inviolabiliter observabimus et complebimus, et etiam attendemus.
Ad hec nos, Petrus, Dei gratia comes Barchinone, cum assensu et voluntate et auctoritate illustrissimi domini Iacobi, Dei gratia regis Aragone patris nostri predicti, ex certa sciencia laudamus, concedimus et approbamus per nos et heredes nostros, presentem concessionem et promissionem a predicto patre nostro, pro se et pro nobis, et pro omnibus heredibus nostris vobis factam, prout in presenti pagina lacius continetur. Et sicut melius dici et intelligi potest ad vestrum vestrorumque salvamentum et bonum intellectum.
Et ad maiorem securitatem vobis et vestris perpetuo habendam, iuramus per Deum et eius sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta, predicta omnia et singula per nos et heredes nostros attendere et complere, et inviolabiliter observare, et nunquam in aliquo contravenire.
Et ego predictus Berengarius de Pugalt, de mandato et voluntate domini regis predicti in animam ipsius iuro per Deum et eius sancta quatuor evangelia manibus meis corporaliter tacta, quod ipse dominus rex predicta omnia et singula servabit et complebit ut superius est expressum.
Datum Barchinone, XVIª kalendas iunii, anno Domini millesimo CCº. Lº. IIIIº.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Monispesullani.
Testes sunt, Petrus Hugonis comes Impuriarum, Guillermus de Montecatheno, Bernardus de Sancta Eugenia, Petrus Cornelii, S. de Antilione.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini regis hec scribi feci loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001252

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I