Noverint universi, quod nos Iacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; concedimus vobis universis et singulis hominibus ville Perpinyani presentibus et futuris in perpetuum, quod si aliquis iudeus vel iudea de cetero acceperit in pignus aliquam rem furatam que sit alcuius christiani, vel que sit sine voluntate domini rei occulte impignorata, ipse iudeus sive iudea teneatur ostendere a quo vel a quibus accepit in pignus rem predictam, si peticio inde facta fuerit sibi; et si hostendere non poterit a quo dictum pignus acceperit ipsum pignus suo domino sine aliquo precio reddere teneatur.
Si vero ostenderit a quo ipsum acceperit pignus et forte non fuerit de illo qui ipsum impignoraverit, teneatur reddere ipsum pignus domino suo sine aliqua usura, ipso domino rey dante et solvente capitale dicto iudeo vel iudee, dum tamen occulte et nesciente domino ipsius rei res predicta fuerit impignorata.
Mandantes nichilominus vicario, baiulo et curie Perpinyani presentibus et futuris, quod predicta omnia et singula observent et faciant inviolabiliter observari ut superius sunt notata, non obstante aliquo mandato a nobis hucusque in contrarium facto.
Datum Murcie nonas febroarii anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quinto.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispessullani.
Testes sunt, Iaubertus de Castronovo, Iaufridus de Rochabertino, G. H. de Serralonga, G. de Caneto, Raymundus de Urgio.
Sig+num Michaelis Violete, qui mandato domini regis hec scribi fecit loco die et anno prefixis.