Noverint universi, quod nos Iacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros damus et concedimus et indulgemus vobis, probis hominibus et universitati ville Perpinyani, ac universis et singulis eiusdem universitatis presentibus et futuris in perpetuum, quod cum contigerit de cetero vos seu aliquem vestrum vel vestros successores vendere alii domos vel alias hereditates seu possessiones, in quibus nos faticam habeamus, nos vel nostri successores nec baiulus noster vel nostrorum Perpinyani, non possimus retinere nec retineamus ipsas domos seu hereditates ad opus alterius persone, sed venditiones que inde fient inter vendentes et ementes transeant et sint firme, et nos ac baiulus noster eas firmare debeamus, soluto nobis nostro laudimio atque iure. Verumptamen si nos vel nostri successores ad opus nostri vellemus retinere eas domos seu possessiones ita quod ad opus aliorum eas non retineremus, eas retinere possimus pro eo precio pro quo vendentur.
Item, laudamus et concedimus vobis et vestris successoribus in perpetuum, omnes tabulas mercatalis sive platee Perpinyani, quas dominus Alfonsus olim rex Aragonum avus noster antecessoribus vestris concessit cum carta sua ut in ea continetur, et que priusmodum ibi facte sunt, exceptis tabulis tantum a quadraginta annis citra ibi factis, que in dicta confirmatione nostra non intelligimus nec esse volumus intellectas. Ita ut dictas tabulas, exceptis tabulis a quadraginta annis citra ibi factis, habeatis vos et vestri ad vestras voluntates, sine contradictione et impedimento alicuius persone liberas atque franchas. Salvo tamen nobis et nostris censu, si quis ex aliqua dictarum tabularum nobis fieri seu tribui debet aut consuevit.
Mandantes firmiter baiulo, vicario Perpinyani et universis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris, quod predicta firma habeant et observent ac observari faciant, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua racione.
Datum apud Septem Agues, IIIº nonas augusti anno Domini millesimo ducentesimo LXXº tercio.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispessulani.
Testes sunt Petrus Ferrandi, Petrus Martini de Luna, Blasco Maça, Bernardus Guillermi de Entença, Ferricius de Liçana.
Sig+num Simonis de Sancto Felicio, qui mandato domini regis predicta hec scribi fecit, cum supraposito in IIIIª linea, ubi dicitur “ementes”, et clausit loco die et anno prefixis.