Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1262, maig 23. Montpeller
Jaume I dóna llicència als homes de Perpinyà, per poder escollir cada volta que siga necessari, un grup de set homes encarregats de fer la recaptació de qualsevol exacció reial entre els habitants de la població
Arxiu Municipal de Perpinyà. Llibre Verd, ff. 47v-48r. Còpia de finals del segle XIV

Noverint universi, quod nos Iacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli, et dominus Montispessullani, per nos et nostros donamus et concedimus vobis, probis hominibus et toti universitati hominum Perpinyani, presentibus et futuris, et statuimus in perpetuum, quod de cetero quandocunque et quocienscunque vos dare oportebit nobis vel nostris aliquam questiam, tallam, servicium, vel qualibet aliam regalem exactionem seu vicinalem, eligatis ex vobis septem probos homines quod vobis vel maiori parti vestrum magis ydoneos esse videbitur expedire, tres de maioribus et duos de mediocribus, et alios duos de minoribus, in quibus mediocribus et minoribus sint duo de podio Perpinyani, et alii duo sint de villa Perpinyani.
Qui septem probi homines prestito ab eis iuramento eligant alios septem probos homines, quod ad hoc magis ydoneos esse noverint, qui tallient bene et fideliter questias, tallias, servicia, et quaslibet alias regales exactiones et vicinales; qui talliatores eligantur per dictos electores sub forma et pro ut ipsi electores per vos ut dictum est fuerint electi, et quod iurent in posse dictorum electorum quod gratia, amore, odio, vel timore, nec etiam aliqua alia racione non faciant aliquam talliam contra aliquem, nisi prout eis magis videbitur expedire, secundum facultates suas, et dicti talliatores reddant compotum electoribus supradictis de hiis omnibus que super premissis fecerint.
Volumus tamen quod illi qui sicut dicti est electi fuerint semel ad predicta facienda, non eligantur nec sint in ipso officio sequenti vice qua predicta vel aliquod de predictis vos dare opportebit, prout superius continetur.
Et hec omnia concedimus vobis et donamus in perpetuum, ac volumus ita observari et non aliter ullo modo, non obstante instrumento aliquo facto in contrarium nec obstante aliqua alia racione.
Mandantes baiulis et vicariis Perpinyani presentibus et futuris, quod predicta observent et faciant inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua racione.
Datum in Monteppesullano, Xº kalendas iunii anno Domini millesimo CCº LXº secundo.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt, Gaucerandus de Pinos, Raymundus de Gardia, Gomicius de Podio, Garcia Ortiz de Açagra, Ato de Focibus.
Sig+num Petri de Capellades, qui mandato domini regis hec scribi fecit et clausit, loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001259

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I