Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1266, febrer 5. Múrcia
Jaume I institueix el pes del blat i de la farina de Perpinyà
Arxiu Municipal de Perpinyà. Llibre Verd, ff. 48v-49r. Còpia de finals del segle XIV

Noverint universi, quod nos Iacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; attendentes supplicationes universitatis ville Perpinyani fore utiles atque iustas et dicte universitati expedire in eo, videlicet quod in dicta villa Perpinyani dicta universitas instituere intendit pensum bladi quod ad molendum in molendinis ducitur, et farine que de dictis molendinis ad domos cuiuslibet universitatis predicte reducitur.
Intendit etiam statuere quod quilibet pro penso seu ponderatione certum quid debeat dare universitati predicte, quod in negocio dicte universitatis expandatur, seu etiam in quoslibet alios usus, prout dicte universitati vel rectoribus eiusdem videbitur expedire, de quibus omnibus statuendis, ordinandis in dicta villa a nobis dicta universitas licenciam, sibi dare humiliter postulavit.
Ideoque nos videntes utilitatem predicte ville, per nos et omnes successores nostros damus et concedimus in perpetuum predicte universitati et hominibus eiusdem, licenciam et potestatem quod possint in perpetuum vel ad tempus, prout voluerint et quandocunque et quocienscunque voluerint, statuere pensum de blado et farina in dicta villa, et imponere in illo penso certam pensionem prout voluerint sive certum vectigal.
Quequidem pensio sive vectigal statutum vel statuendum per dictam universitatem sit predicte universitatis et hominum dicte ville, et inde possint homines dicte ville suas facere voluntates et inde ordinari prout eis vel rectoribus suis videbitur expedire.
Promittentes per nos et omnes successores nostros, quod nunquam aliquid in predicto penso et vectigali sive pensione, statuta vel statuenda per vos, non tangemus nos nec successores nostri nec tangi permittenus, sed omnia predicta et singula firma et inconcussa dicte universitati teneri faciemus in perpetuum, paciffice et quiete, ut est dictum.
Datum Murcie nonas febroarii anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quinto.
Signum + Iacobi, Dei gracia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesullani.
Testes sunt, Iaubertus de Castronovo, Iaufridus de Rochabertino, Guillermus H. de Serra Longua, Guillermus de Caneto, Raymundus de Urgio.
Sig+num Michaelis Violete, qui mandato domini regis hec scribi fecit loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001260

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I