Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1241, abril 25. Girona
Jaume I atorga l'anomenat privilegi de "la usura dels jueus"
Arxiu Municipal de Perpinyà. Llibre Verd, ff. 50r/52r. Còpia de finals del segle XIV

Iacobus Dei gratia, rex Aragonum et regni Maioricarum atque regni Valencie, comes Barchinone et Urgelli, ac dominus Montispessulani.
Universis terrarum atque regnorum nostrorum subiectis gratiam et benivolenciam in perpetuum.
Regalis benivolencie est sic comoditatibus intendere subiectorum, ut resecatis hiis que comuni utilitati nociva esse noscuntur, illa sola nutriat et conservet que utilitatem respiciunt singulorum.
Hinc est quod christiana devotione ab usurarum extorçione iam penitus quiescente, sic iudeorum cepit insaciabilis avaricia insevire, ut ab hiis qui pro suis neccessitatibus mutuas peccunias recipiunt, non solum inmoderatas et contra modum dudum a nobis constitutum, verum etiam in tocius terre nostre grave dispendium usuras usurarum exhigere non formidant.
Nolentes igitur eis omnino suarum peccuniarium licentiam mutuandi precludere propter christianorum utilitatem, necessitatem etiam et favorem, sed voracitati eorum modum imponere cupientes, statuimus in preteritis quam in futuris contractibus sive debitis usurariis, ut nullus iudeus audeat amplius recipere pro usuris quam quatuor denarios in mensem pro qualibet libra denariorum, ne ultra istum modum secundum quem peccunia mutuata in uno anno in sexta tamen parte augmentatur, palam vel occulte recipere, exigere, sive extorquere presumat, sive itaque peccunia mutuo data parve multe ne fuerit quantitatis, sive etiam tempus solutionis faciende breve longum ne fuerit, sive etiam debitum cirograffarium fuerit vel non, sive datum pignoribus mobilibus et inmobilibus, sive etiam non datis nullo modo modus a nobis preffinitus excedatur in exsolvendis usuris vel fructibus pignorum percipiendis. Et si de fructibus pignorum aliquo eventm ultra preffinitum modum cedat iudeis creditoribus in solutionen sue sortis, ita quod ex ipsa perceptione atenuetur sors debitori numerata pro rata fructuum ultra pretaxtatum usurarum compotum perceptorum. Et si tantum fuerit illud quod ex predictis fructibus ultra receperint, quam sortem omnino evacuet videri caucionem illius debiti reddere compellantur.
Statuimus etiam ut nullus iudeus de cetero lucrum sive usuras in sortem redigendo vel in primordialibus instrumentis sive in aliquibus subsequentibus novationibus sicut facere consueverunt, sive alio quocumque excogitato ingenio audeat usuras usurarum exhigere vel recipere, set simpliciter et absque omni fraude, secundum sortem debitorum nominati a die nominationis facte usque ad diem solutionis usuras computet, nec formam pretaxatam excedat, et ut preffato morbo medela competens adhibeatur.
Statuimus ut iudei in civitatibus, villis, castellis et locis in quibus degunt, semel in manu vicarii nostri vel illius qui ad hoc fuerit constitutus, corporale prestent iuramentum quod in omnibus contractibus usurariis, ita totum et formam a nobis statutam in omnibus observabunt, quod ea in aliquo non excedant.
Et quilibet tabellio habeat penes se nomina iudeorum taliter iuratorum, nec audeat aliquis tabellio instrumenta alicuius iudei conficere, nisi quorum nomina penes se habuerit, et illis solis facit instrumenta quos in veritate compererit sic iurasse. Addimus etiam quod in singulis contractibus et instrumentis duo testes ad minus apponantur, qui personas cognoscant contrahencium et facti noverint veritatem.
Item statuimus quod si non peccunia nominata sed alie res mutuo date fuerint, que consistunt in pondere vel mensura, sicut bladum, vinum et oleum et hiis similia caveatur, attente ne sub illa specie constitutionibus nostris fraus aliqua fiat, sed secundum mensuras vel pignora in exsolvenda sorte et usura observancia similis habeatur, vel si res in peccunia redigere noluerint, illarum rerum secundum tempus in quo tradite fuerint, fidelis extimatio habeatur, et facta legitima extimatione ad contractum procedant, secundum formam superius nominatam.
Item statuimus ut tabelliones subtiliter et diligenter inquirant in quolibet contractu, utrum inter christianum et iudeum contra ordinationem nostram adhibita sit fraus aliqua vel machinatio, quam si intervenisse compererint iudici vel vicario vel in loco illo presidenti non differant revelare, et tamen nullo modo conficiant instrumenta.
Et ad evitandam omnem suspitionem ante confectionem instrumenti christiano debitore, si plures debitores fuerint a singulis vel saltim ab honestiori et de quo melius videbitur, quod facti noverit veritatem, huiusmodi exhigat iuramentum: “Iuro ego talis, quod in contractu isto nullam fraudem vel machinationem adhibui vel ab aliquo adhibitam esse novi, ut contra constitutiones domini regis, iudeus iste habeat aliquid a me vel ab aliis condebitoribus vel fideiussoribus pro usuris istius debiti, sed tantam sortem recipi et tales usuras sibi promitto nec aliquid ultra dedi pro isto debito vel promisi”. Et ex tunc tabellio, habita sortis et usurarum noticia, conficiat instrumenta ita distincte, quod sors per se et usura per se nominetur nec racione prolongamenti vel aliqua alia ex causa audeat unum cumulum facere sortis et usurarum. Si vero aliquis tabellio aliter quam quod supradictum est instrumenta confecerit, iudeorum perpetuo tabellionatus privetur officio et nichilominus iuxta iudicantis arbitrium pena debita feriatur.
Iudeus etiam qui contra preffinitum modum palam vel occulte aliquid a debitore suo recipere, exigere, demandare presumpserit, vel qui aliqua machinatione vel fraude usuras in sortem redegerit, vel usuras usurarum acceperit, vel contra prefatas constitutiones nostras aliquid attemptaverit, ipso quidem facto, toto illo debito careat in quo hoc comisisse videbitur, cuius medietas debitori reliqua vero medietas nostro erario aplicetur. Et hec pena tociens comitatur, quociens ab aliquo contra preffinitum modum aliquid fuerit attemptatum.
In preteritis vero negociis talem cautelam adhibemus, ne possit veritas occultari, quod si de quantitate sortis nominate vel de solutionibus factis tam sortis quam usure, sive de usura in sortem involuta in primo instrumento vel in subsequentibus quibusdam exsecratis novationibus, quas in posterum fieri prohibemus inter christianum et iudeum questio sive discencio habeatur, ita quod in hiis discordes inveniantur, quilibet eorum prius prestito iuramento de veritate dicenda, a iudice requiretur, et si concordes inventi fuerint dictis eorum stetur, et tamen forma a nobis statuta servetur, quoniam et ad preterita negocia has constitutiones nostras extendimus. Si vero discordes inveniantur, iniungatur probacio christiano, et per duas vel tres ydoneos iudeos vel christianos vel aliis legitimis probacionibus suam probet intencionem. Et si iudeos testes habere nequiverint in hiis casibus sola sufficiat christianorum probatio, non obstantibus constitutionibus de probatione per iudeum et christianum facienda a nobis vel antecessoribus nostris in favorem editis iudeorum. Si autem in deffectu probationis res in dubium venerit de sorte que in instrumento continetur, deducatur usura que sorti presumitur involuta, secundum dilacionem faciende solucionis in instrumento comprehensam. Et illa deduccio fiat ad racionem IIIIor. denariorum pro libra in mensem. Et facta tali deductione, secundum id quod residuum fuerit de sorte, incipiat fieri computacio a die confecti instrumenti; ita tamen quod forma et modus a nobis constitutus in aliquo non ledatur.
Hec etiam in hiis preteritis mutuis adhibito moderamine ut quantumcumque fuerit tempus non acte sortis ultra duplum iudei non recipient, hoc est quod nichil ultra petant vel accipiant racione usurarum, ex quo usura sorti fuerit coequata, et ex quo facta fuerit talis solucio, vel si talem nollent recipere solutionem ponatur peccunia et consignetur et ex tunc iudei compellantur suis debitoribus reddere cautiones.
Item ut in iuramentis faciendis ne sit christianorum conditio deterior quam sit ipsa conditio iudeorum, statuimus ut iudei in quibuscunque causis, non a modo in sinagogis suis, vel in locis separatis secundum quod in quibusdam locis consueverunt, sed coram iudice in curiis vel in locis in quibus iudices iudicant et ubi christiani sua prestant iuramenta. Et ipsi similiter iurent super legem Moysi et decem precepta legis et alias sollempnitates et maledictiones, que secundum consuetudinem Barchinone specifficari consueverunt in iuramentis iudeorum, eis in posterum ubique specifficentur et illa sollempnitas in eorum iuramentis irrefragabiliter observetur. Quam quidem formam non sub pretextu ignorancie valeat irritati, ad omnes civitates scriptam transmittimus sigilli nostri munimine roboratam, ut et ibi observetur et per suas dioceses deffensores civitatum faciant inviolabiliter observari.
Et quia cordi nobis est ut preffata omnia sic inviolata permaneant, ut in omnibus locis nostre dicionis subiectis perpetuam obtineant firmitatem, precipimus universis vicariis, baiulis, iusticiariis et aliis quibuscumque iudicibus, ut circa observationem predictorum, tam futurorum quam preteritorum solliciter vigilent et intendant. Qui si contra predicta fecerint vel in hiis exequendis negligentes inventi fuerint vel remissi, iuxta nostrum arbitrium puniantur et nichilominus officii sui priventur honore et potestate careant iudicandi.
Statuimus etiam ut testes quicumque sint, christianus vel iudeus, qui circa hec que a nobis constituta sunt, in quocumque casu inventus fuerit deierasse tanquam periurus ex tunc ad testimonium minime admittatur et nichilominus tanquam falsarius iuxta terre consuetudinem puniatur.
Datum Gerunde Vº kalendas marcii anno Domini millesimo CCº quadragesimo.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispessulani.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001262

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I