Anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, VIº kalendas madii fuit statutum per Petrum Adalberti baiulum Perpiniani, de consensu et voluntate consulum macellariorum infrascriptorum, videlicet Petri Torrat, et G.B., et Ar[naldus] Guirau, et G. Rosseti, et Amorosii macellarii, et Bartholomei macellarii, et R. Baiuli, quod ab ista die in antea nullus macellarius cuiuscumque conditionis sit ausus sit vendere vel ponere in macello Perpiniani aliquas carnes que dicantur “assure”, nisi ni illis tabulis que designate sunt ad carnes assuras tenendas et vendendas, videlicet in tabula quam Bernardus de Campo Rotundo quondam et Cerdanus porcaterius et Avalrinus pellisserius accapitaverunt a domo milicie Templi, et in illa tabula quam Petrus de Calidis tenet pro monasterio Fontis Frigidi, et in illa tabula quam Guillermus Moleria accapitavit a Guillermo Fabe, in quibus etiam tabulis non sit ausus aliquis macellarius frangere carnes que dicantur “assure”, quousque predicte carnes videantur et cognoscantur assuras esse per probos homines electos ad predicta videnda et cognoscenda per dictos probos homines electos, videlicet Amorosum et Raymundum Baiuli, et Petrum Torrat, et Guillermum Marchesium.
Et qui contra faceret in aliquo predictorum solvet quocienscumque contrafaceret decem solidos barchinoneses pro pena.