Noverint universi, quod nos Iacobus Dei gratia rex Maioricarum, comes Rossilionis et Ceritanie ac dominus Montispessulani.
Intelligentes tam auditu plurimorum quam etiam ex inspeccione nostra, quod in villa Perpiniani fuerunt olim diversi loci deputati ad vendendum bladum diebus quibus in villa Perpiniani est et consuevit esse forum publicum, et propter augmentationem populi ipsius ville, et aliorum locorum terre Rossilionis, et aliunde qui veniunt et confluunt ad forum dicte ville et presertim gencium que non poterant comode cum blado quod deportabant ad vendendum recepi in dictis locis, fuit nobis visum utile et expediens ut in alio loco eiusdem ville spaciosum forum dicti bladi mutaretur.
Et decernimus et ordinamus ita quod perpetuo ille locus ad quem nunc de novo mutari fecimus et quem deputavimus ad revendendum et vendendum bladum diebus fori quibus forum tenebitur publice in dicta villa Perpiniani sit platea unica semper ad vendendum bladum publice diebus fori in villa Perpiniani et ad usum tantum blasi ibidem vendendi. Statuentes etiam quod in nullo alio loco publice in villa Perpiniani infra muros veteres ipsius ville vel extra sit platea publica vel forum publicum ad vendendum bladum nisi in predicto loco tantum. Quiquidem locus predictus per nos de novo deputatus est extra muros veteres ipsius ville in loco in quo consuverunt esse vallata sive fossata ipsius ville veteris; et affrontat ex una parte in via publica qua exitur per portale ipsius ville veteris quod consuevit vocari portale Elnensis, et ex alia in domibus que fuerunt Iacobi Bordeti quondam, et ex alia in domibus Petri Fabri pelliperii, et ex alia in via publica que transit intra dictum locum assignatum et deputatum ad dictum bladum vendendum de novo et manssum Guillermi Iordani quondam, et domos Guillermi Sale Fabri et domos Pedrolo Pexonerii, et manssum Iohannis et Petri Vitalis fratrum, et aliorum predictum autem locum de novo per nos assignatum et deputatum, ad tenendum et vendendum perpetuo publici ut dictum est bladum in villa Perpiniani fecimus iam de novo cooperii.
Quodquidem cohoperimentum sustentatur columpnis sive aculeis lapideis et in illis que fuerunt necessaria ad ipsum locum adaptandum et cohoperiendum fuerunt facte magne expense, in quibus expensis frater Raymundus de Gardia preceptor domus milicie Templi Mansi Dei nomine ipsius domus Dei posuit aliqua partem videlicet quinque mille solidos malgurienses.
Quare volumus et ordinamus ac etiam statuimus quod dictus locus semper sine mutacione maneat ut supradictum est, et sit ibidem ubi nunc est publica platea deputata ad bladum vendendum. Et quod comentator domus Mansi Dei nomine ipsius domus milicie Templi habeat et recipiat et recipi faciat in predicta platea suum mensuraticum prout milicia Templi illud habere et recipere consuevit in villa Perpiniani de blado quod consuevit vendi in plateis publicis deputatis olim ad vendendum publice bladum in villa Perpiniani diebus fori dicte ville. Et quod nemo in domibus seu operatoriis que sunt ante dictam plateam undique sit ausus tenere nec teneat bladum venale diebus scilicet fori quod mensuretur cum mensuris, nisi tantum cum mensuris Templi; et si fieret baiulus et alii officiales nostri et successorum nostrorum dicte ville Perpiniani ad requisicionem fratrum dicte domus Templi teneantur hoc prohibere.
Concedimus etiam et statuimus quod si contingeret aliquem bladum venale ponere in dicto loco seu platea de novo assignato et inde recederet vendito ipso blado non soluto mensuratico dicte domui Templi, quod amittat bladum vel precium eiusdem, quod bladum vel precium ipsius aplicetur nobis et successoribus nostris.
Et nichilominus dictus venditor dicti bladi qui dictum mensuraticum non solverit compellatur per baiulum nostrum et successorum nostrorum ad solvendum dicte domui Templi mensuraticum ipsius bladi sic venditi.
Mandantes vicariis baiulis iudicibus et universis aliis officialibus nostris presentibus et futuris, quod predicta omnia et singula firma habeant et observent ut superius sunt expressa.
Et ad maiorem firmitatem omnium predictorum presens instrumentum sigillo nostro pendenti iussimus communiri.
Datum Perpiniani tercio kalendas iulii anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo tercio.
Signum + Iacobi, Dei gracia regis Maioricarum, comitis Rossilionis et Ceritanie et domini Montispesulani.
Testes sunt, Poncius de Gardia dominus de Caneto, Petrus de Fonolleto, Iacobus de Muredine, Arnaldus Baiuli, Bernardus Dalmacii doctor legum iudices dicti domini regis.
Sig+num Petri de Calidis, qui mandato dicti domini regis hec scribi fecit et clausit cum esset suppraposicio in linea quarta et in linea septima, ubi dicitur “in via”, loco die et anno preffixis.