Noverint universi, quod lite mota inter nos, Petrum, Dei gratia Aragonum et cetera; et nos Iacobum, per eamdem regem Maioricarum, et cetera; nos Iacobus Dei gratia rex Maioricarum predictus, gratis et ex certa sciencia ac spontanea voluntate, per nos et omnes successores nostros recipimus a vobis domino Petro, rege Aragonum predicto fratre nostro et successoribus vestris regibus Aragonum, in feudum honoratum, sine omni servicio, sub forma tamen infrascripta, totum predictum regnum Maioricarum cum insulis Minorice et Evisse, et aliis insulis adiacentibus eidem regno, et omnes predictos comitatus et terras Rossilionis, Ceritanie et Confluentis, et Vallispirii et Cauquiliberi.
Item, sine preiudicio iuris alieni, recipimus in feudum a vobis et vestris, secundum modum superius et inferius comprehensum, vicecomitatum Omelledesii et comitatum de Carladesio, cum omnibus villis et castris earundem vicecomitatuum, et omnia etiam castra, villas et loca quecumque, pro alodio habemus in terris Montispesulani et dominatione et terminis eiusdem, et generaliter omnia alia quecunque habemus sive habere debemus ubicunque fuit, cum militibus scilicet hominibus, feudis, iurediccionibus et dominacionibus universis sive alia tenamus ad manum nostram sive alii teneant pro [en blanc] in feudum, exceptis feudis que tenemus ab episcopo et ecclesia Magalonense, pro quibus omnibus et singulis locis et terris ac iuribus eorundem constituimus nos de presenti feudatarium vestrum.
Recognoscentes deinceps nos et successores nostros predicta omnia tenere a vobis et sccessoribus vestris regibus Aragonum in feudum predictum honotarum.
Transfferentes etiam in vos et successores vestros directum dominium omnium predictorum, quod directum dominium omnium confitemur nos ex tunc vestro vestrorumque successorum nomine possidere et quasi insignum tradite possessionis dicti directi dominii.
Excipimus tamen a predicta recognitione feudi nos Iacobus rex predictus empciones castrorum, villarum et locorum quas fecimus in predictis terris quas nobis et successoribus nostris pro alodio retinemus.
Sane, volumus et concedimus quod heredes et successores nostri teneantur facere homagium vobis et successoribus vestris, et dare potestatem de civitate Maioricarum, nomine et vice tocius regni Maioricarum et insularum Minorice et Evisse, et de villa Podii Ceritani, nomine et vice Ceritanie et Confluentis et de villa Perpiniani nomine comitatus Rossilionis et terrarum Vallispirii et castri Cauquiliberi, et de castro de Amellacio nomine et vice dicti vicecomitatus de Omelledesio, quas postestates dicti heredes et successores nostri teneantur dare vobis et successoribus vestris quandocumque et quocienscunque requisiti fuerint per vos et successores vestros irati et pacati, racione tamen recognitionis feudi et fatice nec predictas possitis vos vel successores vestri retinere racione valense.
Teneantur etiam omnes heredes vel successores nostri firmare ius vobis et vestris in posse vestri et vestrorum semel quolibet anno, cum fuerint requisiti ire ad curiam vestram et vestrorum in Cathalonia quando fuerint requisiti dicti heredes et successores nostri in regno Maioricarum.
Nos vero in vita nostra non teneamini vobis facere homagium nec dare potestatem nec ire ad curiam vestram nec firmare directum nec constituciones de novo faciendas per nos vel nostros observare promittimus tamen nos et nostri et ad hoc de presenti nos et successores nostros obligamus quod iuvemus, valeamus et deffendamus vos et successores vestros cum toto posse nostro contra cunctos homines de mundo.
Item, promittimus per nos et nostros servare et servari facere in terris Rossilionis et Ceritanie, Confluentis et Vallispirii et Cauquiliberi, usaticos, consuetudines et constitutiones Barchinone factos et factas ac etiam fiendos et faciendas per vos et vestros, cum consilio Maioricarum partis baronum Cathalonie, sicut moris est fieri. Salvis specialibus consuetudinibus locorum predictarum terrarum. Et quod in predictis terris Rossilionis, Ceritanie, Confluentis, Vallispirii et de Cauquolibero currat moneta Barchinone et non alia.
Retinemus tamen nobis et successoribus nostris quod possemus cudere vel cudi facere absque contradictione et impedimento vestrorum in regno Maioricarum et insulis eidem adiacentibus moneta et monetas de novo.
Item, retinemus nobis et successoribus nostris, quod in nullo casu possit a nobis vel officialibus nostris vel successorum nostrorum appellari, nec etiam per alium modum recurri ad vos dictum dominum regem Aragonum vel successores vestros. Salvo quod per hoc non detrahatur in aliquo hiis que superius vel inferius continentur.
Item, quod nos et successores nostri possimus absque contradictione et impedimento vestro et vestrorum facere et ponere pedagium et novam leudam in regno Maioricarum et aliis insulis eidem adiacentibus. Salvis libertatibus per predecessores nostros concessis hominibus vestris, nisi predicte libertates vel privilegia sint de iure per contrarium usum vel alio modo abrogata.
Item, retinemus nobis et successoribus nostris bovaticum in predictis terris, que tamen omnia que nobis retinemus volumus et concedius esse de feudo seu feudis predictis, exceptis empcionibus supradictis, inhibiciones vero seu banna per vos vel successores vestros factas vel faciendas non teneamur nos seu successores nostri servare, nisi facte fuerint de consilio et assensu nostro vel nostrorum. Retinemus etiam et diffinimus vobis predicto domino regi Aragonum fratri nostro et vestris perpetuo, omnem peticionem, questionem et demandam quod contra vos vel successores vestros facere possemus nos vel nostri usque ad hec tempora aliqua racione.
Ad hec nos Petrus, Dei gracia rex Aragonum predictus, tenentes nos pro contentis et paccatis tamen predictis a vobis Iacobo, pe eandem rege Maioricarum fratre nostro, nobis recognitis et concessis, et volentes penitus discedere a dicta lite per nos nostrosque successores, laudamus, approbamus, et concedimus vobis predicto regi Maioricarum fratri nostro et vestris successoribus perpetuo, predictum regnum Maioricarum, insulas, comitatus, et terras quas a nobis in feudum recipitis, sub pactis et convencionibus supradictis.
Et promittimus per nos et nostros vobis et vestris iuvare et valere et deffendere vos et vestros, et regnum, terras et comitatus predictos, et iuredicciones vestras et dictarum terrarum quas a nobis tenetis in feudum toto posse nostro contra cunctos homines.
Remittentes per nos et nostros ex causa composicionis, convencionis et transaccionis, vobis et vestris perpetuo, omnem peticionem, questionem et demandam quam movimus vel movere possemus contra vos vel vestros, usque ad hec tempora de predictis regno et terris ac iuribus eorumdem aliqua racione.
Convenimus etiam et remittimus nos, Petrus et Iacobus, fratres, reges predicti, quod substituciones facte in cartis hereditamenti inter nos et nostros per dominum Iacobum inclite recordacionis regem Aragonum patrem nostrum, et in testamento eiusdem patris nostri sint salve et in sua remaneant firmitate. Salvis hiis que in hoc instrumento continentur.
Et pro predictis omnibus complendis et firmiter attendendis, obligamus nos et nostros ad invicem et omnia bona nostra, et iuramus per Deum et eius sancta quatuor evangelia et facimus inter nos homagium ore et manibus adinvicem in presenti.
Acta sunt hec omnia supradicta in claustro domus fratrum predicatorum Perpiniani, XIIIº kalendas febroarii anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo octavo.