Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1304, març 18
Jaume II de Mallorca atorga als homes de Perpinyà carta de franquesa als llocs de El Voló i Colliure, sota certes condicions
Arxiu Municipal de Perpinyà. Llibre Verd, ff. 86r. Còpia de finals del segle XIV

Noverint universi, quod nos Iacobus Dei gratia rex Maioricarum, comes Rossilionis et Ceritanie et dominus Montispesulani, per nos et nostros damus et concedimus de gratia speciali vobis Bernardo Martini, Bernardo Eybrini, Raymundo de Capcirio, et Guillermo Gincerii, consulibus ville Perpiniani nomine tocius universitatis hominum de Perpiniano et ipsis hominibus Perpiniani presentibus et futuris, immunitatem et franquesia a leuda nostra Cauquiliberi seu de Volono in capitulis infrascriptis:
Videlicet quod non solvant leudam sive pedagium de equitaturis quas ducent in Cathaloniam vel de Cathalonia ducent ad terram Rossilionis, nisi causa venditionis dictas equitaturas duxerint, tunc enim solvant leudam prout est hactenus observatum. Si vero emerint in Cathalonia vel in Yspania bestiam caballinam pro quindecim libris Barchinone vel minus pro sua propria equitatura nichil solvant pro illa, nisi causa mercandi dictam bestiam emerint. Si autem constiterit quod dictam bestiam caballinam ultra quindecim libris Barchinone quacunque intentione emerint leudam solvant, pro bestia vero mulina quantecunque fuerit quantitatis nichil solvant leude nomine nisi causa mercationis emerint ut superius est expressum.
Preterea affranquimus eosdem homines Perpiniani ab omni leuda seu pedagio cuiuscumque auri et argenti in massa vel in moneta vel margaritarum vel lapidum preciosorum monetarum et peccuniarum quarumcumque, si quas transserant in Cathaloniam vel de Cathalonia in terram Rossilionis, vel de quibusque partibus aportentur et ad quascunque partes deportentur, per mare vel per terram, de talibus thesauris seu peccuniis nichil solvant pro leuda Cauquiliberi vel de Volono.
Mandantes nostris leudariis et pedagiariis et aliis officialibus nostris in Cauquolibero et de Volono officium nostrum tenentibus, tam presentibus quam futuris, quod hanc nostram franquesiam et immunitatem observent et observari faciant illibatam.
In cuius rei firmitatem presentem cartam sigilli nostri munimine fecimus comuniri.
Acta sunt hec Perpiniani, quintodecimo kalendas aprilis anno Domini Mº CCCº tercio.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001295

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I