In Christi nomine.
Pateat universis, quod nos Jacobus Dei gratia Rex Aragonum Maiorice et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; attendentes et considerantes attente quod omnia pretereunt preter amare Deum et sic reges omnes et alii principes ac ceteri homines huius mundi inspicere debent et attendere studiose, ut si bene incipiunt fine laudabili et bono principium et medium vincant ac hostis humani generis eis in aliquo resistere possit minime vel nocere neo impedimentum prestare ad eternam gloriam obtinendam cum si finis non subsequeretur bonus principium nil valeret.
Attendentes etiam quod nos qui sumus factura et creatura illius nostri et humani generis creatore et redemptore, qui nos a principio de bono in melius prosperavit et nunquam opus nostrum dereliquid nec deperire sustinuit, immo ipsum nostris licet non exigentibus meritis augmentans mirabiliter adimplevit merito tenemur ut bona nobis ab ipso collata recognoscamus devote, sicut quando ipse dominus et redemptor noster nos ad se vocare voluerit ab hac vita animam nostram ei salvam reddere possimus, et taliter de bonis nostris disposuerimus ut per ipsam dispositionem nostram custodiamus filios nostros et homines nobis subiectos a dissentione ac divissione, et quod non possint inter eos dampna vel contrarietas aliquo tempere suboriri, imo si aliquis vel aliqui voluerint divissionem mittere aut dissentionem inserere in regnis nostris et dominationibus nostris ipsi filii nostri sint in unum cum omnibus suis, ita quod possint se ab eo et ab eis deffendere qui nollent recipere ius ab ipsis.
Nec non etiam et attendentes quod omne regnum in se divisum desolabitur secundum quod ipse dominus in Evangelio testatur.
Idcirco nos utentes verbis ipsis volumus in quantum possumus de facto nostre anime et de regnis et terris nostris nobis a Deo collatis taliter disponere, divina gratia suffragante, quod in posterum non valeant desolari.
Hinc est igitur quod nos, Jacobus, Dei gratia rex predictus, in plena per Dei gratiam constituti corporea sospitate el in pleno sensu ac sana mente nostra nostrum facimus testamentum, in quo eligimus manumissores nostros videlicet venerabiles archiepiscopum Terracone et episcopum Cesarauguste, episcopum Barchinone, et abbatem monasterii Populeti, et nobiles comitem Impuriarum et Bernardum Guillermi de Entensa, quibus rogando precipimus et plenam damus potestatem quod si nos mori contigerit antequam aliud testamentum faciamus, distribuant ea que inferius de bonis nostris distribui et persolvi mandamus, et compleant hanc nostram ultimam voluntatem prout in presenti testamento invenerint ordinatum.
Et si forte ipsi manumissores omnes executioni huius nostri testamenti interesse non poterunt, predictus archiepiscopus cum episcopis predictis vel altero eorum, et cum illis manumissorum predictorum quos secum habere poterit exequatur et compleat hanc nostram ultimam voluntatem.
In primis autem eligimus sepulturam corporis nostri in monasterio Sancte Marie Populeti et ibi nostrum corpus sepeliri mandamus iuxta monumentum illustris Ildefonsi felicis recordationis avi nostri subsequenter scilicet post ipsum monumentum volumus enim quod eius monumentum sit prius.
Item volumus et mandamus quod omnia debita nostra que reperientur nos debere quibuscumque personis cum instrumentis vel albaranis nostris solvantur per dictos manumissores nostros de plano et sine strepitu iudiciario, secundum Deum et forum anime. Verumtamen si rnanumissores nostri intelligentes nos aliqua de ipsis debitis solvere non teneri, vel nos ex ipsis debitis aliquid persolvisse probare poterunt solucionem ex ipsis debitis in totum vel in partem factam fuisse nostris creditoribus de debitis que petierint, ipsi creditores recipiant illud insolutum dictorum suorum debitorum quod ipsi manumissores probabunt et hostendent ipsis creditoribus nostris solutum fuisse.
Item volumus et mandamus quod omnes “torts” sive iniurie nostra quibus obnoxii tenemur et vere apparuerint, restituantur de plano per dictos manumissores nostros ad cognitionem ipsorum manumissorum nostrorum, secundum Deum et forum penitentie, illis videlicet quibus dictas iniurias fecimus vel heredibus eorundem ipsis manifeste hostendentibus ipsas iniurias nostris manumissoribus antedictis.
Verum si forte apparerent aliqui conquerentes de nobis super quibusdam hereditatibus regni Valentie, quas dederamus eisdem asserentes ipsas eis ablatas fuisse sine causa, dicimus quod ipsas ut credimus eis non abstulimus sine causa.
Quoniam cum capta fuit civitas Valentie, diximus dompno Ferrando olim patruo nostro et episcopis, nec non et richis hominibus ac militibus quos ibi populaveramus, qui erant inter omnes trecenti et octuaginta milites, quod postquam eos ibi hereditaveramus iuvarent nos defendere ipsum regnum Valentie contra sarracenos ipso anno ut hereditarii eius regni. Et ipsi habito consilio ad invicem rogaverunt dictum patruum nostrum ut ipse nobis responderet pro omnibus ipsis. Qui pro se et omnibus aliis predictis dixit nobis quod rogabant nos ut inter alias gratias quas eis feceramus deberemus facere istam eis, videlicet quod essemus contenti ab ipsis de trecentis militibus quos ibi tenerent in anno, sub hac forma quod de quatuor in quatuor mensos tenerent ibi centum milites et nos concessimus illud eis.
Et cum post bec nos iremus apud Montempesullanum et stelissemus ibi per aliquod tempus, et postea ad partes Valentie redissemus, non invenimus quod de predictis militibus ibi aliquos ut promiserant tenuissent, nec ibi eorum aliquis remansisset nisi tantum aliqui milites qui hereditates in Aragonia vel Cathalonia non habebant.
Et post predicta assignavimus diem eisdem qua venirent apud Salent ubi feceramus bastidam contra Xativam servituri nobis in guerra quam cum sarracenis in defencionem dicti regni habebamus, ratione videlicet hereditatum quas eis dederamus in dicto regno, et quod parceremus et remitteremus eis quicquid nobis usque in ipsa die deffecerant dum modo manerent ibi per tres menses, et ipsi nec venerunt ad nos nec loco sui aliquos transmisserunt.
Et sic propter predicta emparavimus eis hereditates quas dederamus eisdem in dicto regno Valentie, et dedimus ipsas aliis quare videtur nobis secundum nostram conscienciam, quod pro eo quia nobis non servaverunt quod promisserant nec iuraverunt nos defendere dictam terram, ut superius expressum est, non tenemus eis ipsas hereditates restituere nec aliquid pro eisdem.
Maxime etiam quia illis qui remanserunt ibi qui ita modicos redditus ibidem habebant quod non poterant eis sufficere, opportuit nos de nostris dare redditibus cum quibus possent in ea terra habere vitam congruam et decentem, ut ipsa terra sine militibus nullatinus remaneret.
Nichilominus etiam aliqui predictorum militum et cives quidam promisserunt nobis quod facerent in regno Valentie personaliter residenciam, ratione hereditatum quas eis dederamus et quod eas non venderent vel alienarent, sed darent seu dimitterent eas filiis suis sive parentibus qui ibi facerent residenciam personalem, de quibus aliquid minime compleverunt, imo ipsas vendiderunt et alienarunt.
Fuerunt etiam aliqui populatores dicti regni qui tenebant ibi hereditates sibi a nobis datas heremas, et non faciebant ibi personalem residenciam, ut debebant. Et licet citati fuissent a nobis bis vel ter, et assignati eis dies sufficientes voluerunt venire coram nobis ad excusandum se nec ibi facere residenciam personalem, et ob hoc hereditates eis a nobis datas recuperavimus ab ipsis et dedimus alii. Propter que non videtur nobis quod eis de predictis in aliquo teneamur.
Ad solutionem vero debitorum nostrorum et legatorum infra scriptorum et restitutionem iniuriarum nostrarum, assignamus omnes redditus nostros civitatis Valentie, cum salinis et Albufera eiusdem, et omnes redditus nostros civitatis Cesarauguste, cum salinis de Castellario et de Pola et de Remolinis, et cum omnibus pedagiis ipsius civitatis Cesarauguste et baiuliarum suarum, et omnes redditus nostros civitatis llerde et baiulie eiusdem, et omnes redditus nostros civitatis Barchinone et baiuliarum suarum, et omnes redditus nostros ville Montispesullani.
Volentes statuentes atque mandantes quod dicti manumissores nostri habeant, teneant et recipiant tot annis et tam diu omnes redditus et exitus civitatum et ville Montispesulani predictarum, et aliorum locorum predictorum et baiuliarum suarum donec inde nostra sint debita et legata anime nostre infra scripta plenarie persoluta et nostre iniurie restitute. Ita videlicet ut de omnibus debitis legatis et iniuriis prefatis persolvantur tres partes ex redditibus et exitibus ad hoc supra assignatis, spectantibus ad infantem Petrum filium nostrum. Et quarta pars persolvatur ex redditibus et exitibus assignatis spectantibus ad infantem Jacobum filium nostrum.
Et quia scimus quod pedagium Cauquiliberi fuit constitutum pro faciendo portum ibidem, volumus et mandamus quod prefatus carissimus filius noster infans Jacobus, et heredes sui, mittant et mittere teneantur quolibet anno in perpetuum vel mitti faciant quinque milia solidos de redditibus Cauquiliberi, ad faciendum et manuttenendum et mundandum et reparandum Portum Veneris. Et cum idem Portus Veneris fuerit mundatus et reparatus, expendantur et mittantur ipsa quinque mille solidos ad faciendum et manutenendum portum quem nos incepimus facere in Caucolibero coram villa. Et sic predicta quinque mille solidos inter dictos duos portus expendantur et mittantur in perpetuum de redditibus Cauquiliberi supradictis, ad cognicionem scilicet hominum ipsius loci Cauquiliberi, et secundum quod ipsi ad maiorem noverint utilitatem sedere mercatorum ac etiam loci eiusdem.
Item, legamus ob remedium anime nostre monasterio Populeti, quinque milia morabatinorum ad solvendum debita ipsius monasterii; quos quidem morabatinos ante alia legata anime nostre dari et persolvi mandamus monasterio antedicto.
Item, legamus, damus, cedimus et concedimus predicto monasterio Populeti et abbati ac conventui eiusdem, totum plenum locum nostrum et omnia iura nostra, et acciones peticiones et demandas, et quicquid iuris et dominationis ac dominii habemus et habere debemus in villa et terminis Vinaxie et omnibus eiusdem, ac pertinenciis suis, et contra detentores ipsius ville ratione partis vel iuris nostri eiusdem, qualibet ratione, et abbas et conventus dicti monasterii teneatur facere aniversarium pro anima nostra singulis annis, in perpetuum, tali die quali ab hoc seculo transiamus.
Item, legamus pro anima nostra monasterio Sanctarum Crucum duo milia morabatinorum; et monasterio Sexene mille morabatinos, et monasterio de Casoes ad opus clausure ipsius monasterii mille morabatinos; et monasterio Vallebone ad opus clausure ipsius duo mille morabatinos.
Item, dimittimus pro anima nostra monasterio Scarpii mille morabatinos; et monasterio de Culobres mille morabatinos; et monasterio de Tresceares ducentos morabatinos.
Item, legamus monasterio de Regali, iuxta Alcalanum, ad opus clausure eiusdem trecentos morabatinos; et monasterio de Grantbron ducentos morabatinos.
Item, legamus monasterio de Peraman ad opus clausure centum morabatinos; et dominabus Sancti Damiani domus Calataiubii centum morabatinos; et dominabus domus Ilerde eiusdem ordinis centum morabatinos; et dominabus eiusdem ordinis domus Valentie ducentos morabatinos; et dominabus eiusdem ordinis domus Barchinone centum morabatinos.
Item, legamus monasterio Benifaçani ad opus operis ecclesie eiusdem mille morabatinos; et monasterio Fontis Clari trecentos morabatinos.
Item, legamus monasterio Petregalis ad opus clausure eiusdem ducentos morabatinos; et monasterio Vallesancte ad opus clausure eiusdem ducentos morabatinos.
Item, legamus pro anima nostra operi ecclesie domus predicatorum fratruum Osce ducentos morabatinos; et operi fratruum penitencie Ihesu Christi domus Xative ducentos morabatinos; et monasterio de Vayldonzella trecentos morabatinos.
Item, volumus et mandamus quod redditus nostri de Poolano dentur et solvantur operi beate Marie Vallis Viridis quolibet anno, donec perfectum fuerit dictum opus, ita tamen quod procuratores dicti operis teneantur reddere racionem de omnibus redditibus antedictis et de expensis dicti operis singulis annis manumissoribus nostris predictis.
Omnia autem supradicta legata facta ad pias causas facimus pro debitis et iniuriis oblitis et pro anima nostra; et rogamus abbates et maiores monasteriorum et ecclesiarum ac religionum predictarum, quibus predicta legata facimus, ut donent in mandatis omnibus presbiteris suorum monasteriorum et locorum ac ecclesiarum, quod unus quisque celebret missam de requie pro anima nostra et animabus parentum nostrorum perpetuo semel in anno, ea videlicet die qua nos ab hoc seculo transeamus.
Post hec autem instituimus carissimum filium nostrum primogenitum infantem Petrum, heredem nostrum post dies nostros in regno Aragonum et in regno Valentie, et in Rippacursia et in Palars et Valle d’Aran, et in comitatu Barchinone, et in dominatione quam habemus in comitatu Urgelli et in aliis locis et terris Catalonie, et in omnibus feudis que in predictis regnis terris et locis pro nobis a quocumque et quibuscumque tenentur et teneri debent, et in pleno dominio et omnibus iuribus et pertinentiis suis et omnibus omnino et singulis ad dicta regna et comitatum Barchinone ac terras et loca predicta, vel ad nos ex ipsis et quolibet eorum contra quascumque personas et in quibuscumque locis et terris valentibus et debentibus pertinere, exceptis tamen comitatibus et locis aliis a nobis datis carissimo filio nostro infanti Jacobo fratri suo.
Item, prefatum infantem Jacobum filium nostrum instituimus heredem nostrum similiter post dies nostros in regno Maiorice et insulas Minorice et Evisse et in comitatibus Rossilionis, Ceritanie et Confluentis, et in omnibus feudis qui comes Fuxencis et comes Impuriarum et alii etiam ibi tenent et tenere debent pro nobis, et in Caucolibero et Montepesullano, et toto dominio suo, et castris eiusdem, et in pleno dominio, et omnibus iuribus et pertinentiis suis, et in iure et dominio que habemus et habere debemus in vicecomitatu de Carlades, qui filii nostri proximo prenominati predicta omnia eis legata habeant iure institutionis, prout in instrumentis particionis seu hereditamenti que fecimus inter ipsos plenius et lacius continentur.
Carissimam autem filiam nostram domnam Yolant, Dei gratia illustrem reginam Castelle, instituimus heredem in camera et ornamentis ac alii que eidem dedimus suarum tempore nupciarum et ipsam ex eis volumus et statuimus contentam esse de bonis nostris.
Filios vero Philipi, Dei gratia illustris regis Francie et dompne Elizabet bone memorie regine Francie filie nostre, nepotes nostros, instituimus heredes similiter in camera et aliis que dicte domine Elizabet dedimus tempore nupciarum, et ipsos eis volumus et statuimus esse contentos de bonis nostris.
Item filios nostros Jacobum et Petrum, quos legitime suscepimus ex dompna Teresia Egidi de Bidaure, instituimus nobis heredes in castris et villis que et quas dedimus eisdem cum cartis, prout in ipsis plenius continetur, videlicet Jacobum proximum predictum in castris et villis de Xericha et de Toro, et in castro et villa de Eslida, et in castris et villis de Beho et de Ahin, et castris et villis de Cuhera et de Fanzara, et in castris et villis de Planis et de Travacello, et in almudayna quam tenebat almudinus sarracenos quondam, pro quibus duobus castris et villis de Planis et de Travacello accepimus in cambium turrem de Archos et salinas eiusdem. Et hec castra et villas proxime nominata damus et dimittimus eidem Jacobo pro hereditate et iure institucionis.
Item, predictum Petrum filium nostrum et dicte dompne Teresie, instituimus heredem nostrum in castro et villa de Aierba et in castro et villa de Lusia, et in castro et villa de Ahuero et in villis de Liso, de Artasso, et de Castilione de Eust, et in castro et villa de Boroca, et in castris et villis de Azaner et de Cabannis, et in Becinnana; que omnia castra et villas cum omnibus iuribus et pertinentiis suis damus et dimittimus eidem Petro pro hereditate et iure institutionis.
Omnia vero iura nostra si qua in quibuslibet aliis terris preter eas que a nobis sunt superius divisse et ordinate, ac ad easdem vel ad nos ratione ipsarum contra quascumque personas spectantia spectant vel spectare debent ad nos qualibet ratione, dimittimus et cedimus in eis locum nostrum infanti Jacobo filio nostro heredi Maiorice. Salvis tamen ordinatione et divisione a nobis factis prout superius continetur.
Post hec autem volumus et statuimus ac mandamus, quod si dictus Jacobus filius noster et dicte dompne Teresie, ac filii eius seu descendentes ab eo legitimi masculi in recta linea sine filiis legitimis masculis decederent, omnia predicta que ipsi Jacobo supra dimittimus devolvantur ad Petrum fratrem eius filium nostrum et de dicte dompne Teresie si vixerit, vel ad filios eius legitimos masculos si ipse Petrus tunc non viveret.
Et hanc substitutionem similiter facimus de Petro predicto ad iam dictum Jacobum et eius filios legittimos masculos super omnibus que eidem Petro iure institutionis et bereditatis dimittimus ut supra continetur, si ipsum Petrum vel eius filios seu descendentes ab eo in recta linea legittimos masculos mori contigerit sine filiis legittimis masculis.
Mandantes et statuentes quod in predictis que prefatis Jacobo et Petro filiis nostris et dompne Teresie dimitimus, iure institutionis, non possit bereditare, filia femina vel alia licet esset legitima nisi filius masculus et legittimus tantum. Et si filia vel filie legittime superfuerint ex eisdem Jacobo sive Petro, ille masculus vel masculi heredes ipsorum vel alterius eorundem qui ipsa hereditabunt iuxta nostram substitutionem predictam ipsam et ipsas ut decreverit maritare.
Item, si forte Jacobus et Petrus predicti ac filii eorum seu ab eis descendentes in recta linea legittimi masculi obierent sine filio vel filiis legittimis masculis, volumus, statuimus ac mandamus, quatenus omnia supradicta que eis iure institutionis damus superius et dimittimus, devolvantur ad dictum infantem Petrum filium nostrum primogenitum vel ad eius filium vel nepotem sed ad quemlibet alium ex eo legittimum masculum in recta linea descendentem qui rex fuerit Aragonum et Valentie.
Et si filia vel filie legittime vel eis vel eorum altero in hoc casu super fuerint maritande aut descendentibus in recta linea ab eisdem ipse infans Petrus vel filius seu nepos eius, aut alius ab eo descendens, ut dictum est, ad quem predicta devolventur, teneantur eam et eas ydonee maritare et dare maiori quatuor mille morabatinos auri in casamentum et unicuique aliarum tria milia aureorum.
Item, volumus et mandamus quod filii nostri et heredes observent donaciones quas iam fecimus Ferrando Sancii, et quas fecimus Petro Ferrandi, filiis nostris naturalibus, secundum quod in instrumentis donationum inde a nobis eis factis continetur.
Nec non etiam volumus et statuimus et mandamus quod si contigerit, quod Deus avertat, quod dictus infans Petrus primogenitus filius noster vel filii eius legittimi masculi seu descendentes ab eo in recta linea masculi legittimi sine filio vel filiis legitimis masculis morerentur, regna et comitatus et alia omnia que sibi dimittimus devolvantur ad infantem Jacobum filium nostrum heredem Maiorice si vixerit tunc vel ad filium seu filios eius, seu ad descendentes ab eo in recta linea legittimos masculos, qui rex fuerit Maiorice et dominus Montispesullani.
Et si forte predictus infans Jacobus filius noster vel filii eius legittimi masculi vel descendentes ab eo in recta linea legittimi masculi, sine filio vel filiis legittimis masculis decederent, volumus et statuimus ac mandamus quod regnum Maiorice et insule Minorice et Evisse predicte, et comitatus predicti, et Monspesullanus cum toto dominio et territorio eius, et omnia et singula alia que sibi supra dimittimus ad infantem Petrum predictum filium nostrum vel ad filium seu nepotem eius aut alium legittimum masculum ab eo in recta linea descendentem, qui rex fuerit Aragonum et Valentie ac comes Barchinone, penitus devolvantur.
Et si quod absit predicti filii nostri infans Petrus et infans Jacobus, et filii eius seu descendentes ab eis in recta linea legittimi masculi sine filio vel filiis legittimis masculis decederent, volumus et statuimus ac mandamus quod regna predicta omnia et comitatus omnes predicti, et villa Montispesullani cum toto eius dominio, et omnia predicta alia que eis dimittimus ut supra continetur, devolvantur ad Jacobum predictum filium nostrum et dicte dompne Teresie si tunc vixerit, et si mortuus fuerit ad filios eius legittimos masculos seu descendentes ab eo in recta linea legittimos masculos revertantur.
Et eo Jacobo sine filiis eius vel descendentibus in recta linea ab eodem legittimis masculis, in casu predicto defficientibus, vel si decederent sine filio vel filiis legittimis masculis, volumus et statuimus quod omnia regna et comitatus predicti et Monspesullanus et terre predicte omnes, devolvantur ad Petrum filium nostrum predictum et dompne Teresie antedicte, si vixerit, vel ad filios eius seu descendentes ab eo in recta linea legittimos masculos tunc extantes.
Quo Petro filio nostro et descendentibus ab eo, ut dictum est, defficientibus vel decedentibus sine filiis legittimis masculis, regna et comitatus predicti et villa Montispesullani cum suo dominio, et predicta omnia, devolvantur ad filios legittimos masculos illustris regine Castelle dompne Yolant filie nostre.
Cuius filiis legittimis masculis defficientibus, quod absit, predicta omnia devolvantur ad legittimos filios masculos dompne Constancie filie nostre inferius memorate.
Et filiis ipsius Constancie legittimis masculis defficientibus, devolvantur predicta omnia ad filios legittimos masculos dompne Elizabet filie nostre regine quondam Francie ante dicte.
Et defficientibus, quod absit, omnibus predictis ut supra dictum est, volumus et statuimus quod predicta omnia devolvantur ad illum qui nobis erit proximior in linea parentele, qui tamen fuerit legittimus et masculus et descendat recto gradu de genere nostro.
Insuper etiam volentes ut regna et terre que et quas dictis filiis nostris infanti Petro et infanti Jacobo dimittimus, integra semper remaneant cuique eorum et suis ut supra ordinatum est, et quod diminui non possint nec transmutari in alienum dominium seu transfferri.
Volumus, statuimus et ordinamus quod nullus predictorum filiorum aut nepotum nostrorum seu a nobis in recta linea descendencium institutorum aut substitutorum a nobis ut supra continetur, possit in regnis et comitatibus predictis et in villa ac dominio Montispesullani, ac in terris et castris predictis que et quas eis, ut dictum est, dimittimus feminam aliquam filiam scilicet vel aliam in totum vel in partem instituere heredem nec dare etiam sibi in casamentum seu dotem aut aliter ullo modo.
Nichilominus etiam mandamus ac firmiter perpetuo statuimus quod regna Aragonum et Valentie et comitatus Barchinone, et omnes terre que et quas predicto infanti Petro filio nostro dimittimus, ut supra continetur, et omnia etiam ad ipsa regna et terras ubique pertinentia et debentia pertinere quocumque modo sint semper unius et eiusdem domini, et dominii scilicet regis Aragonum.
Et idem filius noster infans Petrus vel sui successores non possint ipsa regna comitatus et terras dividere inter suos filios vel filias aut in alias personas alienare, sed semper ipsa regna comitatus et terre remaneant et sint regis et domini Aragonum integriter, ut est dictum, et unum solum filium suum legitimum masculum dictus infans Petrus et sui post ipsum successive heredem faciant in eisdem, salvis tamen substitutionibus nostris predictis.
Mandantes similiter ac firmiter perpetuo statuentes, quod regnum Maiorice et insule Minorice et Evisse et villa Montispesullani, cum territorio et dominio eiusdem, et comitatus Rossilionis, Ceritanie, et Confluentis predicti, et Caucumliberum, et alia que ipsi infanti Jacobo supra dimittimus, et omnia pertinentia et pertinere debentia ad eadem ubique quocumque modo sint semper domini et dominii eiusdem, scilicet regis Maiorice; et idem infans Jacobus filius noster vel eius successores non possint ipsa dividere inter suos filios aut filias aut in alias personas alienare, sed ipsum regnum et comitatus, et Monspesullanus, et alia que ipsi Infanti Jacobo dimisimus superius, semper remaneant et sint regis et dominii Maiorice integriter, ut est dictum.
Et unum solum filium suum legittimum masculum idem infans Jacobus et sui post ipsum successive heredem faciant in eisdem. Salvis tamen substitutionibus nostris predictis.
Item, filios infantis dompne Constancie quondam filie nostre, et infantis dompni Emanuelis fratris illustris regis Castelle, nepotes nostros, instituimus heredes nostros in camera et aliis que prefate Constancie dedimus tempore nupciarum, et ipsos eis volumus esse contentos de bonis nostris.
Item, cum presenti testamento confirmamus et approbamus omnes donaciones a nobis factas usque modo pro hereditatibus vel beneficiis quibuslibet personis, et pro anima nostra ordinibus, ecclesiis, vel locis religiosis a nobis factas similiter usque modo.
Et hec est nostra ultima voluntas quam valere volumus et statuimus iure testamenti vel nuncupativi aut codicillorum seu alterius cuiuslibet nostre ultime voluntatis. Revocantes omnia alia testamenta et quamlibet aliam ultimam voluntatem nostram que a nobis ante huius testamenti confeccionem seu ordinationem ordinatam fuerint seu confecta.
Actum est hoc in Montepesullano, septimo kalendas septembris anno Domini millessimo CC LXX secundo.
Quod testamentum fuit per predictum dominum regem firmatum et concessum, presentibus nobili Bertrando de Beylo Podio, domino Jaclappi Berengario de Tornamira milite, Jacobo de Rocha sacrista Ilerdense decano Valentie et notario eiusdem domini regis, Arnaldo Caynnot capellano eiusdem domini regis, et Johannem de Turre Fracta canonico Ilerdense; testibus ad hoc spetialiter electis et vocatis, et pluribus aliis; et testis in ista contenti erant in curia constituti.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maiorice et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesullani.
Testes sunt Jaufridus vicecomes Rocaberti; Ermengaudus de Urgio, Garcias de Castroaciolo, Guillermus Zacort, Arbertus de Fuxio
Sig+num Simonis de Sancto Felicio, scriptoris domini regis predicti, qui de mandato spetiali et expresso eiusdem domini regis hec scripsit et clausit, loco die et anno prefixis.