Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1324, febrer 12. Barcelona
Jaume II dóna la raó a la ciutat de Jaca, en les disputes que mantenien amb els homes d'Estadilla, pel pagament de l'impost del pes reial
Transcripció, amb variants formals, a partir de l'edició de DÁMASO SANGORRÍN. El Libro de la Cadena del Concejo de Jaca. 1920, pp. 423-425

Hoc est translatum bene et fideliter factum a quadam littera domini regis extractum, etc.
.
Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Valentie, Sardinie et Corsice, comesque Barchinone ac sancte romane ecclesie vexillarius, ammiratus et capitaneus generalis.
Fideli suo Iusticiae Iacae uel eius locum tenenti. Salutem et gratiam.
Cum per procuratorem hominum de Estadiella fuisset coram Justicie Aragonum adversus homines civitatis Jacce seu procuratorem ipsorum petitum, quod cum homines ipsius civitatis Jacce non servarent dictis hominibus d'Estadiella, specialiter super penso, quoddam privilegium nostrum per nos eis concessum, quod essent franchi ab omni lezda, pedatico, penso, mensuratico, portatico, passatico atque ribatico, per omnia et singula loca regnorum et terrarum nostrarum, dictus Justicia compellerat dictum procuratorem Jacce; et illos quorum procurator erat ad servandum hominibus predictis de Stadiella privilegium supradictum dictusque prcurator hominum Jacce respondendo dixisset, quod cum nos concessisserimus hominibus Jacce predictis cum nostro privilegio quod ipsi haberent pensum regium in dicta civitate, sub hac conditione quo duo probi homines instituerentur quolibet anno per iuratos ipsis civitatis, qui dictum pensum condirectum tenerent et peterent et reciperent redditus et proventus ipsius pensi, eosdemque redditus et provetus traderent iuratis predictis per eos in reparatione murorum civitatis predicte fideliter convertendos, et dictum pensum esset datum per nos, ut predicitur, ante concessionem dicti privilegii prefati homines de Stadiella, pretextu dicti suiprivilegii a dicto penso excusari non poterant nec debeant.Et dictus Justicia evitare volendo ne dicte partes vexarentur in litigando super predictis, laboribus et expensis, et quod nobis solummodo pertinet interpretari nostra privilegia supradicta, ipsas partes ad presenciam nostram duxerit remitendas, prout hec in processu coram dicto Justicia habito inter partes predictas vidimus contineri.
Nosque visis in nostro consilio diligenter privilegiis supradictis, et pleniori deliberatione habita super eis, reperimus dictos homines de Stadella pretextu dicti sui privilegii non posse nec debere excusari a solucione pensi in dicta civitate Jacce, cum nos prius et cum dicta condicione dictis hominibus Jacce concessionem pensi fecerimus, ut est dictum, quam tenemur eis facere inviolabiliter observari.
Ideo vobis dicimus et mandamus quatenus fideiussorem vobis datum pro parte dictorum hominum de Stadella ratione predicta et eius bona ad solvendum id quod homines ipsi pro dicto penso tenentur solvere compellatis, prout ad id obligatus existit; et mandamus quoscumque homines d'Estadella pro rebus et merchibus quas in dicto penso Jacce fecerint ponderari, compellatis ad hoc solvendum in quod pro dictarum rerum et mercium [ponderatione] solvi debeant, icto eorum privilegio in aliquo non obstante.
Datum Barchinone II idus febroarii anno Domini Mº CCCº vicessimo tercio.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001356

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I