Gregorius episcopus servus servorum Dei.
Venerabilibus fratribus [...] Urgellensis, et [...] Gerundensis episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
Venerabilis frater noster [...] archiepiscopus Tarraconensis, et carissimus in Christo filius noster [...] Aragonum rex, illustris, per suas nobis litteras humiliter supplicarunt, ut cum idem rex ecclesiam Maioricarum de decimus, primitiis et aliis iuribus dotaverit, sicut sue littere continebant, dilecto filio [...] abbati Sancti Felicis Guixolensis, quem in ipsius ecclesie pastorem unanimiter postulantes multipliciter comendarunt, faceremus munus consecrationis impendi.
Verum quia ecclesiam de decimis et primitiis, que de iure debentur ecclesiis, non reputamus esse dotatam, fraternitati vestre, de qua in Domino plenam optinemus fiduciam, per apostolica scripta mandamus, quatinus regem moneatis eundem, ut ecclesiam ipsam, necnon et alias ecclesias, que sunt et debent ibi construi in futurum, taliter de possessionibus et aliis redditibus dotare procuret, quod excellentiam regiam deceat, et in ea residens episcopus honorifice, iuxta pontificalis oficii dignitatem et canonici, qui ibidem instituti fuerint, exinde valeant commode sustentari.
Qua sufficienter dotata, provideatis sibi auctoritate nostra de persona idonea in pastorem, ei munis consecrationis post modum impensuri.
Quia vero ipsi ecclesie de pastore sic volumus provideri, ut nullius ius ex hoc facto ledatur, volumus et mandamus ut ecclesiam sepe fatam ad manus romane ecclesie reservetis, donec de iure Barchinonense ecclesie ac aliorum per sedem apostolicam plenius cognoscatur.
Datum Reale, II kalendas augusti pontificatus nostri anno sexto.